Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XLVIIa

Koky

Koky (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 118, 1
[α] Arist. HA, 501 a 21-24 MS*
Aristoteles. [α] Koky est marinum animal habens dentes acutos, et etiam ponit unum super alium. Sic enim genus suum diversatur a generibus piscium, quia pisces habent quidemc dentes acutos, et non est in eis animal duas habens acies dentium.
2. VB, SN, 17, 118, 2
[β] VB, SN, 17, 118, 2
Actor. [β] Koky ipse est felchus, de quo dictum est paulo supra, idemque vitulus marinus, de quo etiamd dicetur infra.

Operationes

3. VB, SN, 17, 118, 3
[γ] TC, nat. 6, 29
A. Ex Libro de naturis reruma’. [γ] Koky est animal in terra sicut in mari manens. Cartilaginosum habet corpus, ut sepiae, ossaque minus debito robusta, unde fitf utg prae infirmitate aliquandoh crurium vix ambulare possit seque in pedibus sustentareb’.
4. VB, SN, 17, 118, 3
[δ] TC, nat. 6, 29
B. [δ] Ambulatio ergo ipsius est potius exi vigore spiritus et levitate corporis quam ex virtute. Dentes habet acutos valde, caudam parvam ut cervusc’, renes ut vaccad’.
5. VB, SN, 17, 118, 3
[ε] TC, nat. 6, 29
C. [ε] Venter ejus sanguine caret, quia duae venae quae ramificantur super renes usque ad ventrem [in eis]je’ non perveniuntf’.
6. VB, SN, 17, 118, 3
[ζ] TC, nat. 6, 29
D. [ζ] Cetera vero corporis membra sanguinem habent.
7. VB, SN, 17, 118, 3
[η] TC, nat. 6, 29
E. [η] Hoc animal habet quattuor pedes, et habent inflexiones digiti quinque in utroque pede ; figuraque pedis est ut cauda piscisg’.
8. VB, SN, 17, 118, 3
[θ] TC, nat. 6, 29
F. [θ] In aquis spirare non valet. Dormit autem prope mare super terram, ibique fetus suos parit duos autk tres.
9. VB, SN, 17, 118, 3
[ι] TC, nat. 6, 29
G. [ι] Transacto vero die duodecimo post partum, sequitur fetus matrem suam ad mare, et hoc multotiens in die, ut aquis marinis assuescat. Hoc animal mammillas habet, unde fetus lactet. Vox ejus est sicut tauri, maximeque cum interficitur ; difficulter autem interimi potestl.