Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XLVIa

Karabo et kylonb

Karabo et kylon (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 117, 1
[] compil.
[α] TC, nat. 6, 31
Isidorusca’.[α] Karabod stercore vivit et luto foedaturque cibo propter hocb’. Animal ponderosum est ; caudam habet latam, et ideo, quando pugnat, leviter se vertit. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se velut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes. Unde frequenter visi sunt ambulare, sicut greges, ad invicemque bella partiri. Fiunt autem in animalibus bella quattuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter fetum ; sicut gallina propter fetum cum corvo pugnat et anser cum cornice.

Operationes

2. VB, SN, 17, 117, 2
[β] Arist. HA, 523 b 5-8 MS*
A. Aristoteles. [β] Karabo, sicut et cancer, sanguinem non habet. Durum habet extra et molle intra ; nec est nutribile illud durum ; immo recipit ignem.
3. VB, SN, 17, 117, 2
[γ] Arist. HA, 590 b 19 MS*
B. [γ] Accipit autem pisces sicut cancer in profundo maris cum duobus labiis suis, eosque in duas partes dividit et ad os suum ducit.
4. VB, SN, 17, 117, 2
[δ] Arist. HA, 490 a 2 MS*
C. [δ] Karabo ex piscibus durae carnis movetur cum cauda suae motu veloci sicut motu alarum suarum.
5. VB, SN, 17, 117, 2
[ε] Arist. HA, 549 b 24-27 MS*
D. [ε] Est autem genus quoddam, ex quo generatur karabo, quod est bonae carnis antequam ova ponat, postea vero malae. Hoc genus exuit spolium in vere sicut serpens. Ita cancer et karabo senectutem exuunt et quae mollis testae sunt.
6. VB, SN, 17, 117, 2
[ζ] Arist. HA, 549 a 15-19 MS*
[η] Arist. GA, 757 b 31-33 MS*
E. [ζ] Marinum animal mollis testae, karabo coit et impregnatur, et malakyef similiter accidit. [η] Karabo et sibi simile in genere, scilicet animal mollis testae, ovant coitu. Similiter est generatio malakye ut sepia et sibi simile.
7. VB, SN, 17, 117, 2
[θ] Arist. GA, 758 a 14-17 MS*
F. [θ] Maresque karabo tantum custodiunt ova. Malakye autem ovat extra, et mas ejicit super feminas sperma sicut mares piscium super ovac’.
8. VB, SN, 17, 117, 3
[ι] Arist. HA, 590 b 27-29 MS*
[κ] VB, SN, 17, 117, 3
[λ] Arist. HA, 590 b 27-29 MS
G. Ex Libro de naturis rerumd’. [ι] Karabo[κ] secundum Aristotelem[λ] est piscis qui, quando timet, retrocedit ; quando vero non timet, ambulat ad anteriusg naturaliter.
9. VB, SN, 17, 117, 3
[λ] compil.
[μ] TC, nat. 6, 30
H. Inh eodem libroe’. [μ] Kylonif’ est animal marinum quod contra naturae communis ordinem habet hepar in sinistro, splen in dextro. Nam in omnibus animantibusj terrae, magnis et parvis, est e converso.