Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXVa

Rayte et raha

Rayte et raha (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 84, 1
[α] TC, nat. 7, 68
Ex Librob de naturis reruma’. [α] Raytec, quae rahisd gallice dicunture, est piscis maris inter pisces nobiles reputatus, admodum vilis, et hoc ubi est piscium copiaf. Propemodum rotundus est, et in longitudine et latitudine fere aequalis. Oculos habet horribiles. Os quoque deformitate lividumb’, et hoc non eo loco quo pisces ceteri, sed loco ventris ; ubi vero caput et oculi sunt, os non habetg. Caudam habet praelongam ut coluber et in ea spinulas quasdam acutas valde. Habet et quandoque in capite lapidem, nec credimus quod natura creaverit eum inutilem. Hujus carnes indigestibiles sunt ut carnes bovinae. Impinguatur, ut dicit Aristoteles, vento meridionali flante.
2. VB, SN, 17, 84, 2
[β] AS, 2, 8, 27a*
Jorath. [β] Est autem piscis nomine rahas stupefaciens, ita quod, cum reteh portatur, pervenit stupor ejus ad manum qua portatur. Hic occultatur in arena et luto. Venaturque totum quod ex piscibus appropinquati et, quia stupefacit eos ita quod non possunt moveri, ipseque consequitur illos et comedit eos.