Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XVIIIa

Cautiusb, capitatus et carpera

Cautius, capitatus et carpera (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 40, 1
[α] TC, nat. 7, 20
Ex Libro de naturisc reruma’. [α] Cauciusb’, quid et glanis, aversus mordet hamos inescatos ; nec eos devorat sed spoliat.
2. VB, SN, 17, 40, 2
[β] VB, SN, 17, 40, 2
Actore. [β] Secundum Plinium per g et l in prima syllaba scribiturf, ut †lautius†g glanciush.
3. VB, SN, 17, 40, 2
[β] compil.
[γ] TC, nat. 7, 24
Ini libro ut suprac’. [γ] Capitatus est piscis admodum parvus, habens caputj prope ad reliqui corporis magnitudinem, os quoque rotundum et amplum. Hic in fluviis habitans libenter sub lapidibus et inter saxa delitescit.
4. VB, SN, 17, 40, 2
[γ] compil.
[δ] TC, nat. 7, 23
Ink eodem librod’. [δ] Carperae’ piscis est quasi squamis aureis in lacis vel fluviis, sic dicta quasi quae carpens parit. Cum enim ova in ventre ad pariendum apta dictante natura praesenserit, marem suuml aditm et ore innuit pulsu lenin ut adjuveto parituram. Tunc ille loco seminisp lac emittit ; quod illa suscipiens ore statim ova parit in sobolem profutura. Nam ova parere nequitq nisi prius ore semen receperit. Semen autem cum receptum fuerit, non solum ad partumr juvare videtur, sed etiam ad ova concipienda et formanda, unde soboles in anno futuro speratur. Semini carperae nonnumquam in anno primo nativitatis niger vermiculus quidam post aurem suam tabificus innascitur, et hoc saepius post Augustum, eaque tabe moritur.

Operationes

5. VB, SN, 17, 40, 2
[ε] TC, nat. 7, 23
A. [ε] Remedium ejuss est aqua dulcis et fluvialis. Hujust soboles paucis aquis provenit, si in singulis fossis decem cubitorum recenter factis ponantur singulae carperae cum paribus suis ante partum proxime.
6. VB, SN, 17, 40, 2
[ζ] TC, nat. 7, 23
B. [ζ] Opinio vulgi est earum sic sobolem provenire ; sed postquam pepererintu, eximuntur. Soboles quoque trium vel quattuor mensium tempore roborata fossis rejecta reponitur ubi habet crescere cum perfectis.
7. VB, SN, 17, 40, 2
[η] TC, nat. 7, 23
C. [η] Habet hic piscis astutias multas ut reti capiendus evadat. Cum enim rete intraverit, circumiens foramen quaerit. Quod si non inveneritv, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat.
8. VB, SN, 17, 40, 2
[θ] TC, nat. 7, 23
D. [θ] Aliquando sub reti refugium quaerit, aliquando herbam ore tenet in fundo aquae, ut rete superveniens elidatur.
9. VB, SN, 17, 40, 2
[ι] TC, nat. 7, 23
E. [ι] Aliquando etiam a superis veniens cum impetu caput in limo fortius figit, ut scilicet rete per caudam transiensw captione frustretur.
10. VB, SN, 17, 40, 2
[κ] TC, nat. 7, 23
F. [κ] Hujus cerebrum secundumx augmentum et decrementum lunae crescere vel decrescere dicitur.
11. VB, SN, 17, 40, 2
[λ] TC, nat. 7, 23
G. [λ] Et licet hoc sit in omni pisce, in hoc tamen magis, sicut inter quadrupedia, in lupo scilicety et cane.