Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXXVa

Eriox vel erox

Erios et erox (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. [α] AM, DA, 24, 49 (32)
Albertus in libro ut supra. [α] Eroxb piscis est quem quidam lachsenc vocant, quidam autem magnum piscem Danubii et quarundam aquarum Danubiumd influentium quem Ungari et Alamanie husonem vocant. Ille igitur qui lachsef vocaturg figuram et colorem habet salmonis, nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvam sicut rostrum aquilae curvatumh ad inferius ; et tamen non est longior quam superior ; [sed superiori] foramine ad hocj parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.
2. [β] AM, DA, 24, 49a (32)
[β] Huso autem est piscis non squamosus, in figura sturionis, sed est pellis albae et lenis absque omni squama et spina. Et invenitur ink longitudine viginti quattuor pedum, quando perfectus est ; et minor invenitur secunduml quod aetate deficit. Nullum os penitus habetm in capite. Loco spinae dorsi cartillago est, quae foramen habet magnum vacuum sicut terebello sit perforatum a capite usque ad caudam. Et non sunt spinae in corpore ejus aliquae, sed pinnae ejus conjunguntur cartillagini. Caro ejus est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae. Et habet adipem intermixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiunturn. Nec ino aliis aquis invenitur nisi in his quae dictae sunt.