Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum XXIXa

Erachoides, exochinus et ericius

Erachoides, exochinus et ericius (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. [α] AM, DA, 24, 52 (33)
Albertus in libro De naturis animalium. [α] Erachoidesb, ut dicit Theophrastus, pisces sunt in Ponto circa Eracliamc morantes. Hic piscis multum sequitur aquam dulcem, ita quod terram incidensd de aqua transit ad aquam, et aliquando in cavernis latitat, ubi amnes sub terrae confluere invenerit.
2. [β] AM, DA, 24, 51 (33)
In libro ut supra. [β] Exochinus piscis est Archadiaef, ut dicit Pliniusa’, vel potius animalg aquaticum eth quod propter somnum de aqua exiti ad siccum nec vivere potest sine somno.
3. [γ] AM, DA, 24, 50 (33)
In eodem libro ut supra. [γ] Ericius est piscis maris habens caput et os inferius et exitum superfluitatum superius contra aliorum dispositionem animaliumb’. Suis spinis utitur loco pedumjc’. Et ceteris piscibus est horrori. Et, sicut dicit Plinius, habet carnesk rubeas sicut minium.