Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum LXXVIIa

Rumbusb

Rumbus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 86, 1
[α] Plin. nat. 9, 72*
Plinius libro nono. [α] Rumbusa’ est piscis planus, sicut passer et solea. Hi a passeribus tantum situ corporum differunt. Dexter hic resupinatus est illis, passeri levusd.

Operationes

2. VB, SN, 17, 86, 2
[β] Plin. nat. 32, 117*
A. Idem in libro XXXII. [β] Rumbi carnes tritae et ex aqua mulsa datae febricitantibus proficiunt.
3. VB, SN, 17, 86, 3
[γ] TC, nat. 7, 67, 1-3
B. Ex Libro de naturis rerumb’. [γ] Rumbus est piscis magnuse, fortis et astutus, sed tardus. Hic quoque piscis ut rana marina simili modo depredatur. Nam in limo turbato absconditus, pinnasf exertasg movet et ubi pisces approximare viderit, mox eos corripit et devorat. Argumentum est ejus solertiaeh quia, cum sit tardissimus omnium piscium, mugilumi tamen velocissimum in ventre saepissime reperitur habere.