Source de référence : Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, CatherineJacquemard, BrigitteGauvin, Marie-AgnèsLucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013consultable en ligne

Capitulum CIIIa

Ypotamusb

Ypotamus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB, SN, 17, 136, 1
[α] TC, nat. 6, 28
Ex Libro de naturisd reruma’. [α] Ypotamuse est belua in terra nascens, sed in aqua et terra aequaliter potens. Elephantibus plerumque major. Rostrum habet resupinumb’, dentes aduncos ; noctibus segetes depascit, ad quas quasi retrogradus pergit. Libentius autem prae ceteris partibus corporis in pedibus vulnera recipit. In Nilo habitat et in partibus Indiae praecipue reperitur. Ex ejus cute tornantur hastae.
2. VB, SN, 17, 137, 1
[β] Arist. HA, 502 a 11-17 MS*
Aristoteles. [β] Ypotamus, id est equus fluvialis, habet equinos crines, fissos pedes, sotulares, ut vacca, et est sine facie, habens in pedibus kahabfc’. Cauda ejus ut porci, hinnitus ut equi, magnitudo ut asini. Corium ejus grossumg valde, ideoque parantur ex eo sotularesd’ et corrigiae. Interiora ejus assimilantur interioribus equi et asini. Et licet in terra maneat, sine aqua tamen vivere non potest, sicut tortuca et rana marina et cocodrilush.

Operationes

3. VB, SN, 17, 137, 4
[γ] Plin. nat. 11, 227*
A. Pliniusi libro XI. [γ] Corii vero crassitudo talis est ypotamis ut inde tornentur hastae ; cum ingenio quadam medica diligentia.
4. VB, SN, 17, 137, 5
[δ] Plin. nat. 28, 121*
B. [δ] Cinisj corii ypotami cum aqua illitus panosk sanat, adeps ejus febres frigidas.
5. VB, SN, 17, 137, 5
[ε] Plin. nat. 28, 121*
C. [ε] Pellis ejus e sinistra parte frontis adalligata ventreml inhibet et ejusdem cinis alopeciasm explete’.
6. VB, SN, 17, 137, 5
[ζ] Plin. nat. 28, 121*
D. [ζ] Testiculi z. i.n ex aqua bibitur contra serpentes. †Fimus sufficansof’†. Dentes e parte laeva dolorem dentium, scarificatis gingivis, sanat.