CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Capitulum LIII2apparatcaput 52 1536.

Lucius

Lucius (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 64, 1
[α] VB SN, 17, 64, 1
Actor. [α] Lucius est piscis fluvialis ore lato et dentibus acutissimis, minorum piscium devorator. Cui tamen perca3apparatparca VBd. squamis et branchiis asperrimis armata resistit, ut non ei praevaleat nec dentibus ejus praeda fiat. Vescitur autem lucius venenosis, ut bufonibus et hujusmodi, et tamen infirmis dicitur esse in cibo sanus. Si quando nassa in qua inclusus fuerit ex aqua levata4apparatlevatur et VB., lucem diei viderit, raro vel numquam accidit ut postea diutius remaneat, sed quaesita sibi via evadit.

Operationes

2. VB SN, 17, 64, 2
[β] TC nat.7, 48
A. Ex Libro de naturis rerum5philologieTout ce chapitre suit de très près le chapitre correspondant de Thomas de Cantimpré.. [β] Lucius est piscis qui et lupus aquatilis appellatur. Hic, si fluviales aquas cibumque pro vita sufficientem habuerit, per successus temporum in longitudinem maximam evalescit. Cibus ejus sunt pisces et quicquid ranarum more repit. Piscem ad magnitudinem prope sui comedit.
3. VB SN, 17, 64, 2
[γ] TC nat.7, 48
B. [γ] Nam ubi victum subegerit, caput primum6apparatprima Prüss1. ore devorat ; quo digesto paulatim addit7apparatadit VB. sequentia, donec totum consumat. Pari quoque generis sui parcere recusat, vel ob naturalem crudelitatem, vel quia avidus est cibi rapinaeque impatiens. Nam et propria semina persequitur, ubi piscis formam8apparatforma 1491 Prüss1. susceperint.
4. VB SN, 17, 64, 2
[δ] TC nat.7, 48
C. [δ] Est autem piscis quidam habens acres squamas et pinnulas acutas quem, si lupus aquaticus per caput apprehenderit, cito transglutit. Si vero a parte caudae, non potest, quoniam in contrarium aspera rigescunt.
5. VB SN, 17, 64, 2
[ε] TC nat.7, 48
D. [ε] Lucius in cerebro lapidem crystallo similem gerit, sed hoc cum aevum in longum duxerit. Impregnatur hic piscis, ut dicit Aristoteles9philologieD’après Arist. HA 602 a 24-27 MS : Et pisces longi impinguantur vento septentrionali [flante]., flante vento septentrionali, similiter et pisces qui in longitudinem evalescunt. Femina praegnans aquas ascendit quanto potest remotius a loco suo in quo habitare consuevit, ibique ova parit ut filii sui non sint ei impedimentum praedae.
6. VB SN, 17, 64, 2
[ζ] TC nat.7, 48
E. [ζ] Et hoc propter crudelitatem10apparatcrudelitate Prüss1. naturalem vel propter cibi rapinaeque invidiam.
7. VB SN, 17, 64, 2
[η] TC nat.7, 48
F. [η] Alii dixerunt quod ascenderet propter dulciorem aquam, quoniam aqua tanto semper est dulcior quanto fonti proximior. Lucius tantae aviditatis est ut piscem, quem totum quantitas ejus deglutire11apparatdeglutinare 1536. non sustinet, dimidium incorporet.

Notes d’apparat :

2. caput 52 1536. | 

3. parca VBd. | 

4. levatur et VB. | 

6. prima Prüss1. | 

7. adit VB. | 

8. forma 1491 Prüss1. | 

10. crudelitate Prüss1. | 

11. deglutinare 1536.

Notes philologiques :

5. Tout ce chapitre suit de très près le chapitre correspondant de Thomas de Cantimpré. | 

9. D’après Arist. HA 602 a 24-27 MS : Et pisces longi impinguantur vento septentrionali [flante].