CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Capitulum LXI2apparatcaput 61 1536.

Mulus vel mullus

Mulus vel mullus (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 69, 1
[α] TC nat.7, 56, 1-8
Ex Libro de naturis rerum5philologieLes informations données par Thomas de Cantimpré au début de son paragraphe sont presque copiées à l’identique, ou très légèrement résumées. Elles viennent de Plin. nat. 9, 64-66.. [α] Mulus6apparatmulus vel mullus VB2. est piscis marinus, ut ait Plinius, modicae quantitatis, gratia nobilitatis in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labio vel7apparatlabio vel non hab. VBd. labro8philologieLa coordination par vel de deux substantifs qui signifient « lèvre » indique peut-être qu’il y a eu, à un moment donné de la tradition manuscrite, une hésitation de lecture. L’édition de Douai a corrigé en supprimant vel labrum, mais l’auteur de l’Hortus sanitatis, recopiant le texte de l’incunable, a maintenu les deux termes qu’on ne peut pas traduire. gemina barba insigniuntur ; victusque eorum est quod juxta ripas aeris serenitate9apparatserenitatem 1491 Prüss1 1536. concreverit. Mulum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.
2. VB SN, 17, 69, 2
[β] Sen. nat.3, 17, 210sourcesHoc miraris accidere ; quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit ? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam : parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur. Vitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit.
[γ] VB SN, 17, 69, 2
[δ] Sen. nat.3, 17, 2
[ε] Sen. nat.3, 18, 114sourcesNihil est, inquis, mullo expirante illis formosius ; ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor suffunditur, squamaeque uariantur et in incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Longa somniculosae inertisque luxuriae neglegentia, quam sero expressa sero circumscribi se et fraudari tanto bono sensit !
[ζ] Sen. nat.3, 18, 217sourcesMirabamur tantum illis inesse fastidium ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare ; ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia.
Seneca, De naturalibus quaestionibus libro VII. [β] Incredibilia, [γ] sicut jam superius dictum est11philologieCette incise, reprise à l’identique par l’auteur de l’Hortus sanitatis à Vincent de Beauvais, renvoie au chapitre 27 du livre 17 du Speculum naturale, De luxuria hominum in captura, et esu piscium, dans lequel la citation de Sénèque est plus longue., [δ] sunt opera luxuriae : in cubili pisces natant, et sub ipsa mensa capitur qui statim in mensam transferatur. Parum recens videtur mulus12apparatmullus 1536., nisi qui in convivae manu moritur. Observatur morientium color, quem13apparatquaeque VBd. in multas mutationes mors ipsa luctante spiritu vertit. [ε] Rubor primum, deinde pallor suffunditur. Longa, somniculosa15apparatsemniculosa Prüss1 somniculosae VB. inertisque luxuriae expectatio16philologieL’apparat critique de Oltramare 1929 à Sen. nat. 3, 18, 1 fait état des variantes : neglegentia Z expectatio G.. [ζ] Nolunt attingere nisi eodem die18apparatdiem 1536. captum, qui ipsum, ut aiunt, mare sapiat19apparatsapiunt 1491 Prüss1 1536. ; etc.20apparatetc. om. 1536 ideo cursu advehitur hab. VB ex Sen..
3. VB SN, 17, 69, 5
[η] Isid. orig.12, 6, 2521sourcesMullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines uero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint taedium uini habent.
Isidorus. [η] Mulus vocatus est, eo quod mollis sit22apparatfit VBd. ac23apparatatque VB. tenerrimus. Cujus cibo tradunt libidinem inhiberi24philologieL’apparat critique de André 1986 à Isid. orig. 12, 6, 25 fait état des variantes : inhiberi XC2YG inhibere DH inibere TVWK inibire U inuenere B. et oculorum aciem hebetari. Homines vero qui his saepe pasti sunt piscem olent ; mulo in vino necato, qui inde biberint, taedium vini habent25philologieCes informations sont empruntées à Plin. nat. 32, 70 et Plin. nat. 32, 138, dont les extraits sont cités en note de sources..
4. VB SN, 17, 69, 6
[θ] AN 3126sourcesMullus fimo bovis delectatur, adeo ut sic ipso diu jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur. Sic et nonnulli obscaenis rebus et turpibus gloriantur.
Alexander. [θ] Mulusbovis27apparatbonus 1536 hominis VBd. fimo delectatur, adeo ut in ipso jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.

Operationes

5. VB SN, 17, 70, 1
[ι] Plin. nat.32, 4429sourcesContra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusue in cibo, […].
A. Plinius28apparatpost plinius hab. libro 32 VB.. [ι] Mulus contra pastinacas et scorpiones terrestres sive marinos et dracones atque spalangia30apparatsphalangia VB2 phalangia VBd. prodest illitus aut in cibo sumptus31philologiePline énumère quelques poisons (le miel vénéneux ou même le miel pur, le scinque, les menstrues des femmes), puis en indique l’antidote. Voir encore Plin. nat. 32, 25 : […] percussis uero ab ea [sc. pastinaca] medentur et hi [sc. galei] quidem, sed et mullus ac laser. Le compilateur de l’Hortus sanitatis a jugé bon de fractionner le texte de Pline en deux usages distincts..
6. VB SN, 17, 70, 1
[κ] Plin. nat.32, 4432sources[…] eiusdem recentis e capite cinis contra omnia uenena, priuatim contra fungos.
B. [κ] Ejusdemque recentis e33apparatde 1536. capite cinis contra omnia venena valet, et privatim contra fungos.
7. VB SN, 17, 70, 1
[λ] Plin. nat.32, 10434sourcesIschiadicos liberant salsamenta e siluro infusa clysterio, euacuata prius aluo, sedis attritus cinis e capite mugilum et mullorum ; comburuntur autem in fictili uase, inlini cum melle debent.
C. [λ] Iterum cinis e capite mulorum attritus35apparatattritos 1491 Prüss1 1536. sciaticos36apparatischiaticos VB. liberat. Comburuntur autem in vase fictili et cum melle debent37apparatdicunt VBd. illiniri38apparatillini 1491 1536 VB at vide sis H. Rönsch, Itala und Vulgata, 18752, 285.39philologieLe texte a déjà été cité au chapitre Mugilus, ch. 56, 5..
8. VB SN, 17, 70, 1
[μ] Plin. nat.32, 12040sourcesMullos in cibo inutiles neruis inuenio.
[ν] Plin. nat.32, 7042sourcesMullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt.
[ξ] Plin. nat.32, 43-4443sourcesQuid esset scincus diximus, saepius uero quantum ueneficii in menstruis mulierum. Contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam […] (voir extrait cité ch. 61, 5).
[ο] Plin. nat.32, 9145sourcesVomitiones mulli inueterati tritique in potione concitant.
D. [μ] Mulos autem in cibo inutiles nervis invenio41apparatinvenis Prüss1. ; [ν] eorum quoque cibo tradunt oculorum aciem hebetari. [ξ] In menstruis vero mulierum auxiliatur mulus44philologieVincent de Beauvais a juxtaposé maladroitement deux morceaux de phrase tirés du texte de Pline, donnant à in la valeur de contra.. [ο] Inveterati muli et in potione triti vomitiones46apparatvomitationes VBd. concitant.
9. VB SN, 17, 70, 1
[π] Plin. nat.32, 12747sourcesCarbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item mullorum salsamenti cinis (quidam capite tantum utuntur cum melle) uel coracinorum carnes.
[ρ] Plin. nat.32, 13848sourcesMullus in uino necatus […] iis qui inde biberint taedium uini adfert.
E. [π] Mulorum salsamenti cinis carbunculos discutit. [ρ] Mulus autem in vino necatus, ut dictum est, his qui biberint inde vini taedium affert49apparatafferunt 1491 Prüss1 1536..

Notes d’apparat :

2. caput 61 1536. | 

3. mullo VBd ut semper. | 

4. 70 nos : 71 VBd per errorem. | 

6. mulus vel mullus VB2. | 

7. labio vel non hab. VBd. | 

9. serenitatem 1491 Prüss1 1536. | 

12. mullus 1536. | 

13. quaeque VBd. | 

15. semniculosa Prüss1 somniculosae VB. | 

18. diem 1536. | 

19. sapiunt 1491 Prüss1 1536. | 

20. etc. om. 1536 ideo cursu advehitur hab. VB ex Sen. | 

22. fit VBd. | 

23. atque VB. | 

27. bonus 1536 hominis VBd. | 

28. post plinius hab. libro 32 VB. | 

30. sphalangia VB2 phalangia VBd. | 

33. de 1536. | 

35. attritos 1491 Prüss1 1536. | 

36. ischiaticos VB. | 

37. dicunt VBd. | 

38. illini 1491 1536 VB at vide sis H. Rönsch, Itala und Vulgata, 18752, 285. | 

41. invenis Prüss1. | 

46. vomitationes VBd. | 

49. afferunt 1491 Prüss1 1536.

Notes philologiques :

5. Les informations données par Thomas de Cantimpré au début de son paragraphe sont presque copiées à l’identique, ou très légèrement résumées. Elles viennent de Plin. nat. 9, 64-66. | 

8. La coordination par vel de deux substantifs qui signifient « lèvre » indique peut-être qu’il y a eu, à un moment donné de la tradition manuscrite, une hésitation de lecture. L’édition de Douai a corrigé en supprimant vel labrum, mais l’auteur de l’Hortus sanitatis, recopiant le texte de l’incunable, a maintenu les deux termes qu’on ne peut pas traduire. | 

11. Cette incise, reprise à l’identique par l’auteur de l’Hortus sanitatis à Vincent de Beauvais, renvoie au chapitre 27 du livre 17 du Speculum naturale, De luxuria hominum in captura, et esu piscium, dans lequel la citation de Sénèque est plus longue. | 

16. L’apparat critique de Oltramare 1929 à Sen. nat. 3, 18, 1 fait état des variantes : neglegentia Z expectatio G. | 

24. L’apparat critique de André 1986 à Isid. orig. 12, 6, 25 fait état des variantes : inhiberi XC2YG inhibere DH inibere TVWK inibire U inuenere B. | 

25. Ces informations sont empruntées à Plin. nat. 32, 70 et Plin. nat. 32, 138, dont les extraits sont cités en note de sources. | 

31. Pline énumère quelques poisons (le miel vénéneux ou même le miel pur, le scinque, les menstrues des femmes), puis en indique l’antidote. Voir encore Plin. nat. 32, 25 : […] percussis uero ab ea [sc. pastinaca] medentur et hi [sc. galei] quidem, sed et mullus ac laser. Le compilateur de l’Hortus sanitatis a jugé bon de fractionner le texte de Pline en deux usages distincts. | 

39. Le texte a déjà été cité au chapitre Mugilus, ch. 56, 5. | 

44. Vincent de Beauvais a juxtaposé maladroitement deux morceaux de phrase tirés du texte de Pline, donnant à in la valeur de contra.

Notes de source :

10. Hoc miraris accidere ; quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut uincit ? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam : parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae manu moritur. Vitreis ollis inclusi afferuntur et obseruatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu uertit. | 

14. Nihil est, inquis, mullo expirante illis formosius ; ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor suffunditur, squamaeque uariantur et in incertas facies inter uitam ac mortem coloris est uagatio. Longa somniculosae inertisque luxuriae neglegentia, quam sero expressa sero circumscribi se et fraudari tanto bono sensit ! | 

17. Mirabamur tantum illis inesse fastidium ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare ; ideo cursu aduehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur uia. | 

21. Mullus uocatus quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari ; homines uero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in uino necatus, hi qui inde biberint taedium uini habent. | 

26. Mullus fimo bovis delectatur, adeo ut sic ipso diu jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur. Sic et nonnulli obscaenis rebus et turpibus gloriantur. | 

29. Contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusue in cibo, […]. | 

32. […] eiusdem recentis e capite cinis contra omnia uenena, priuatim contra fungos. | 

34. Ischiadicos liberant salsamenta e siluro infusa clysterio, euacuata prius aluo, sedis attritus cinis e capite mugilum et mullorum ; comburuntur autem in fictili uase, inlini cum melle debent. | 

40. Mullos in cibo inutiles neruis inuenio. | 

42. Mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. | 

43. Quid esset scincus diximus, saepius uero quantum ueneficii in menstruis mulierum. Contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam […] (voir extrait cité ch. 61, 5). | 

45. Vomitiones mulli inueterati tritique in potione concitant. | 

47. Carbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item mullorum salsamenti cinis (quidam capite tantum utuntur cum melle) uel coracinorum carnes. | 

48. Mullus in uino necatus […] iis qui inde biberint taedium uini adfert.