CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Capitulum LXXXI2apparatcaput 80 1536.

Sepia

Sepia (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 89, 1
[α] Isid. orig.12, 6, 463sourcesSepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant.
Isidorus. [α] Sepia dicitur quia sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus : nam ore concipit, sicut4apparatpost sicut add. et 1536. vipera. Hujus atramenti tanta vis est ut, lucernae additum, Aethiopes videri ablato priori lumine5apparatpriori post lumine hab. 1536. quidam tradunt6philologieIsidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141 : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine..
2. VB SN, 17, 89, 3
[β] TC nat.7, 78
Ex Libro de naturis rerum7philologieVincent de Beauvais a repris très fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré.. [β] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt. Hae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant, et in quadraginta noctibus ova sua complent. Femina cum ovat, mas eam8apparatea VBd. sequitur et super ova semen insufflat ut vivificentur.
3. VB SN, 17, 89, 4
[γ] Arist. HA, 524 b 14-18 MS9sourcesEt nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam.
[δ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS10sourcesSepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa [plena] ovis, similibus grandini in albedine.
[ε] Arist. HA, 525 a 11-12 MS11sourcesEt corpora marium su[n]t magis aspera corporibus feminarum.
[ζ] Arist. GA, 758 a 21-23 MS12sourcesEt pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco.
Aristoteles. [γ] Sepia membrum habet sub ore positum quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum, et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [δ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ε] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [ζ] Pullus sepiae continuus est cum ovo13apparatova 1536. in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse : anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.

Operationes

4. VB SN, 17, 90, 1
[η] Diosc. 597 GV15sourcesSepia cum atramento suo cocta cacostomacha est. Ventrem mollit. Ossis vero ejus molle est colliriis. Trachomaticis necessarie miscetur.
A. Dioscorides14philologieLe compilateur de l’Hortus sanitatis a fractionné la citation de Dioscoride trouvée chez Vincent de Beauvais en autant de médications qu’il pouvait en distinguer.. [η] Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha16apparatcacostomacho Prüss1.17philologieTranscription du grec κακοστόμαχος, « qui fatigue l’estomac ». est, ventrem mollit. Quod molle est ossis ejus collyriis, trachomaticis18apparattrachomaticis correximus ex Diosc. : cracomaticis 1491 Prüss1 1536 VB. necessarie19apparatnecessariae 1536. miscetur.
5. VB SN, 17, 90, 1
[η] compil.
[θ] Diosc. 597 GV21sourcesOssa tunsa rubiginem dentibus tollunt. Maculas carnis integro restituent colori.
B. Item20apparatitem non hab. VB.. [θ] Ossa tusa rubiginem22apparatrubiginem correximus ex Diosc. : oniguinem 1491 Prüss1 1536 VB2 onimguinem VBd. dentibus tollunt, maculas carnis integro colori23apparatcolore 1536. restituunt.
6. VB SN, 17, 90, 1
[ι] Diosc. 597 GV24sourcesGlaucomati hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducit.
C. [ι] Glaucomata hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducunt.
7. VB SN, 17, 90, 1
[κ] Diosc. 597 GV25sourcesOs ejus tritum et cum aqua bibitum thoracis vitiis et asmaticis cito prodest.
D. [κ] Os26apparatante os hab. item VB. ejus tritum et cum aqua bibitum toracis vitiis et asmaticis omnino prodest.
8. VB SN, 17, 90, 2
[λ] Plin. nat.32, 7127sourcesTumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat, et per se scabritias emendat.
E. Plinius libro XXXII. [λ] Oculorum tumorem ruboremque sepiae cortex cum lacte mulieris illitus sanat, et per se scabritias28apparatscatiricias 1491 Prüss1 1536. emendat.
9. VB SN, 17, 90, 2
[μ] Plin. nat.32, 7229sourcesExtrahit et squamas eius cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat, […] emendat et albugines iumentorum.
F. [μ] Cinis ejusdem corticis cicatrices oculorum sanat et albugines jumentorum emendat.
10. VB SN, 17, 90, 2
[ν] Plin. nat.32, 10030sources[Apsinthium] aluum soluit et noxiis animalibus intestina liberat (soluunt et saepiae) ; in cibo datur cum oleo et sale et farina coctum.
[ξ] Plin. nat.32, 12532sourcesExtrahit corpori tela inhaerentia saepiarum testae cinis, item purpurarum testae ex aqua, salsamentorum carnes, cancri fluuiatiles triti, siluri fluviatilis […] carnes inpositae.
G. [ν] Sepiae in cibo solvunt31philologieLa structure de la phrase de Pline a induit en erreur Vincent de Beauvais ; Pline signifie simplement ici que la seiche a, comme l’absinthe, la propriété de relâcher les intestins.[ξ] earumque testae ex aqua salsamentorum inhaerentia corpori tela extrahunt.
11. VB SN, 17, 90, 2
[ο] Plin. nat.32, 8533sourcesMedetur et lentigini ceterisque uitiis ex ossibus saepiarum cinis.
H. [ο] Medentur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus sepiarum ustis.
12. VB SN, 17, 90, 2
[π] Plin. nat.32, 8535sourcesEt carnes excrescentes tollit et umida ulcera.
I. Idem34apparatideo VBd.. [π] Cinis et carnes excrescentes tollit et humida ulcera.
13. VB SN, 17, 90, 3
[ρ] Circa instans, ,De osse sepie, 36sourcesAd dentes dealbandos pulvis eius subtilis in panno lineo subtili ponatur et inde dentes fricentur (Matthaeus Platearius, Circa instans, 1939, p. 90).
K. Platearius. [ρ] Os sepiae quod in ejus ventre invenitur ad albandos dentes valet, si pulvere ejus subtili in panno lineo posito fricentur.
14. VB SN, 17, 90, 3
[ς] Circa instans, ,De osse sepie, 37sourcesAd faciem dealbandam pulvis eius conficiatur cum unguento citrino et illiniatur facies (Matthaeus Platearius, Circa instans, 1939, p. 90).
L. [ς] Ad faciem quoque dealbandam pulvis ejus cum unguento citrino conficitur.

Notes d’apparat :

2. caput 80 1536. | 

4. post sicut add. et 1536. | 

5. priori post lumine hab. 1536. | 

8. ea VBd. | 

13. ova 1536. | 

16. cacostomacho Prüss1. | 

18. trachomaticis correximus ex Diosc. : cracomaticis 1491 Prüss1 1536 VB. | 

19. necessariae 1536. | 

20. item non hab. VB. | 

22. rubiginem correximus ex Diosc. : oniguinem 1491 Prüss1 1536 VB2 onimguinem VBd. | 

23. colore 1536. | 

26. ante os hab. item VB. | 

28. scatiricias 1491 Prüss1 1536. | 

34. ideo VBd.

Notes philologiques :

6. Isidore de Séville emprunte à Plin. nat. 32, 141 : Sepiae atramento tanta uis est ut in lucerna addito Aethiopas uideri ablato priore lumine. | 

7. Vincent de Beauvais a repris très fidèlement le texte de Thomas de Cantimpré. | 

14. Le compilateur de l’Hortus sanitatis a fractionné la citation de Dioscoride trouvée chez Vincent de Beauvais en autant de médications qu’il pouvait en distinguer. | 

17. Transcription du grec κακοστόμαχος, « qui fatigue l’estomac ». | 

31. La structure de la phrase de Pline a induit en erreur Vincent de Beauvais ; Pline signifie simplement ici que la seiche a, comme l’absinthe, la propriété de relâcher les intestins.

Notes de source :

3. Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut uiperae. Cuius atramento tanta uis est ut lucernae addito Aethiopas uideri ablato priori lumine quidam tradant. | 

9. Et nullus modus malachie habet membrum aliud ab istis preter membrum quod dicitur mastiz, in quo est sperma magnum, et maxime in sepia. Et quando accidit ei timor, eicit illud in aquam et turbat eam. | 

10. Sepia autem habet in interiori[s] eius duo vasa [plena] ovis, similibus grandini in albedine. | 

11. Et corpora marium su[n]t magis aspera corporibus feminarum. | 

12. Et pullus sepiae est continuus cum ovo in anteriori parte corporis, quoniam non potest esse nisi talis dispositionis tantum, et pars anterior et pars posterior conveniunt in eodem loco. | 

15. Sepia cum atramento suo cocta cacostomacha est. Ventrem mollit. Ossis vero ejus molle est colliriis. Trachomaticis necessarie miscetur. | 

21. Ossa tunsa rubiginem dentibus tollunt. Maculas carnis integro restituent colori. | 

24. Glaucomati hominum vel animalium in oculis sufflando maxime cum sale ad sanitatem perducit. | 

25. Os ejus tritum et cum aqua bibitum thoracis vitiis et asmaticis cito prodest. | 

27. Tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat, et per se scabritias emendat. | 

29. Extrahit et squamas eius cinis. Cicatrices oculorum cum melle sanat, […] emendat et albugines iumentorum. | 

30. [Apsinthium] aluum soluit et noxiis animalibus intestina liberat (soluunt et saepiae) ; in cibo datur cum oleo et sale et farina coctum. | 

32. Extrahit corpori tela inhaerentia saepiarum testae cinis, item purpurarum testae ex aqua, salsamentorum carnes, cancri fluuiatiles triti, siluri fluviatilis […] carnes inpositae. | 

33. Medetur et lentigini ceterisque uitiis ex ossibus saepiarum cinis. | 

35. Et carnes excrescentes tollit et umida ulcera. | 

36. Ad dentes dealbandos pulvis eius subtilis in panno lineo subtili ponatur et inde dentes fricentur (Matthaeus Platearius, Circa instans, 1939, p. 90). | 

37. Ad faciem dealbandam pulvis eius conficiatur cum unguento citrino et illiniatur facies (Matthaeus Platearius, Circa instans, 1939, p. 90).