CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Jean de Cuba - Hortus sanitatis, Tractatus de piscibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Hortus sanitatis : Livre IV, Les Poissons, Catherine Jacquemard, Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, Presses universitaires de Caen, Caen, 2013.consultable en ligne

Capitulum LXXXIX2apparatcaput 88 1536.

Sturio

Sturio (Épernay, BM, Inc. 3017)

1. VB SN, 17, 95, 3
[α] TC nat.7, 70
Ex Libro de naturis3apparatnatura VB. rerum4philologieLe texte de Vincent de Beauvais suit très fidèlement celui de Thomas de Cantimpré.. [α] Sturio est piscis magnus, habitans in aquis fluvialibus quae magnae sunt et diffusae5apparatdivisae 1536. : vivere diutius non potest in stagnis nisi ad dulces fluviorum aquas transitum habuerit. Cibi parum aut nihil admittit in corpore, cui quippe cibus in nutrimentum sufficiens est ipsa sola aeris serena tranquillitas ; quapropter et modicum habet ventrem ac propemodum solidus in loco ventris sicut in reliqua corporis parte. Habet6apparathabent VBd. intestina licet parva respectu suae magnitudinis, hepar vero satis magnum et adeo dulce quod vix comedi sine stomachi abominatione possit : unde ejus felle, quod contiguum est, hepar fricari7apparatfricare 1536. solet ut excessus dulcoris in hepate temperetur excessu amaritudinis in felle. Ore caret et illa pars integra est quae in ceteris animalibus os occupare solet, nec nisi modicum sub gutture foramen habet, clausum cum voluerit, apertum aeris serenitati8apparatserenicat 1491 Prüss1 1536.. Austro citius impinguescit. Aquilone vero flante, subsidet in profundis. Idem in lacte positus diu sicut in aqua vivit9apparatvivis VBd..
2. [β] AM DA, 24, 105 (51)
Albertus in libro De naturis animalium. [β] Sturio piscis notus est, quem antiqui storam10apparatstoriam Prüss1. vocaverunt. Est autem piscis longi nasi et magnus, ad longitudinem novem pedum quando completus est. Et est rotundus in modum clavae11apparatclavi AM.. Et tres habet [ordines12apparatordines addidimus ex apparato ed. Stadlerianae.] denticulorum13apparattesticulorum 1491 Prüss1 1536.14philologieNous avons adopté la conjecture ordines proposée par Stadler dans son apparat critique, pour combler la lacune du texte d’Albert le Grand, qui écrit : Et tres habet denticulorum in pelle pungentium. La correction de Vincent de Beauvais est entachée par une confusion dans le vocabulaire, puisqu’il a substitué au génitif denticulorum d’Albert le Grand l’accusatif testiculos. Kitchell & Resnick 1999, 1698, et n. 272, y voient les trois rangées de crêtes osseuses, dorsale, latérale et ventrale. in pelle pungentium per corporis longitudinem. Os habet ad sugendum potius quam ad manducandum. Et ideo in ventre ejus nihil cibi invenitur grossi, sed humor viscosus, quem sugendo accipit. Carnes15apparatcranes Prüss1. habet albas et dulces. Et non habet ossa, nisi in capite. Pinguedinem habet croceam. Et hepar habet magnum et adeo dulce quod, nisi felle suo temperetur, prae dulcedine generat abominationem.

Notes d’apparat :

2. caput 88 1536. | 

3. natura VB. | 

5. divisae 1536. | 

6. habent VBd. | 

7. fricare 1536. | 

8. serenicat 1491 Prüss1 1536. | 

9. vivis VBd. | 

10. storiam Prüss1. | 

11. clavi AM. | 

12. ordines addidimus ex apparato ed. Stadlerianae. | 

13. testiculorum 1491 Prüss1 1536. | 

15. cranes Prüss1.

Notes philologiques :

4. Le texte de Vincent de Beauvais suit très fidèlement celui de Thomas de Cantimpré. | 

14. Nous avons adopté la conjecture ordines proposée par Stadler dans son apparat critique, pour combler la lacune du texte d’Albert le Grand, qui écrit : Et tres habet denticulorum in pelle pungentium. La correction de Vincent de Beauvais est entachée par une confusion dans le vocabulaire, puisqu’il a substitué au génitif denticulorum d’Albert le Grand l’accusatif testiculos. Kitchell & Resnick 1999, 1698, et n. 272, y voient les trois rangées de crêtes osseuses, dorsale, latérale et ventrale.