Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624. ,
Caput I
De generatione piscium
1. [α] Isid. orig.12, 6, 21sourcesReptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam.
[β] Isid. orig.12, 6, 32sourcesAmphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. `αμφὶ enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt : ut focae, corcodrilli, hippopotami, hoc est equi fluviales.
[1] Eadem die creati sunt pisces, qua et volucres, videlicet die quinto et ex eadem materia, quoniam ex aqua. Ideo enim sub eadem die factus est ornatus aeris et aquae, quoniam haec duo elementa tenent naturam mediam luminosi corporis, id est caeli vel ignis et opaci, scilicet terrae. Unde et in hoc conveniunt, quod utrumque luminis et obscuritatis est receptibile utrumque rarefactibile et condensibile utrumque in alterum de facili convertibile. Sicut ergo aer ornatus est suis animalibus, id est volatilibus, quae possunt ex eo respirare propter crassitudinem humoris et quorum corpora possit sustinere, sic et aqua suis, id est natatilibus, que pinnulis suis nituntur aquae natando, sicut aves pennis suis aeri volando. Et quoniam aer iste inferior ratione humoris tenuis quo contextus est, humidae naturae deputatur, id est aquae: ideo dicitur aqua commune productivum utrorumque, ubi legitur. Producant aquae reptile anime viventis et volatile super terram, Isidorus. [α] Ideo autem, quae in aquis natant reptilia dicuntur, quod reptandi speciem habent vel naturam. [β] Quaedam vero genera piscium, ideo amphibia dicuntur, quia ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habent. Amphibon enim graece utrumque dicitur. Nam in aquis et in terris vivunt, utpote crocodili, hippotami, id est equi fluviales. Cetera vero piscium genera vivere sine aqua non queunt, quia emergendi spiritus et respirandi naturalis eis non suppetit, sicut hominibus qui hujusmodi aeris spiramine utuntur. Quod enim nobis est spiritus, illis est aqua, que vivendi ministrat substantiam.

Notes de source :
1. Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam. |
2. Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. `αμφὶ enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt : ut focae, corcodrilli, hippopotami, hoc est equi fluviales.