CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput VIII

De anhelitu et somno piscium

1. [α] Plin. nat.9, 161sourcesNec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus.
[β] Plin. nat.9, 182sourcesAccedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio – quis enim sine respiratione somno locus? – , praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. Super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia. Odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit.
[γ] Plin. nat.9, 193sourcesQuam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit.
[δ] Plin. nat.9, 704sourcesMiratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. Circa Clitorium vocalis hic traditur et sine branchiis.
[1] Plinius libro IX. [α] Pisces branchias habentes non existimant quidam anhelitum reddere ac per vices recipere, ut Aristoteles. [β] Accedunt apud me certe efficaciae ut credam, etiam omnia in aquis spirare suae naturae sorte. Saepe annotata est aestivo tempore piscium quedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio. Ipsorum quoque qui sunt in adversa opinione de somno piscium confessio. Quis enim sine respiratione locus somno. Praeterea bullantium aquarum sufflatio ; lunaeque effectu. Concharum quoque corporum augescentia. Super omnia est, quod esse piscibus auditum et odoratum ex aeris utrinque materia dubium non est. Odorem quippe non aliud, quam infectum aerem intelligi posse. [γ] Quamobrem opinetur quisque de his, ut ei libitum fuerit, [δ] miratur Archadia, suum exocetum appellatum ab eo, quod exit in siccum causa somni. Circa clitorium vocalis hic traditur esse sine branchis.
2. [ε] Plin. nat.10, 2095sources[…] aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia.
[ζ] Plin. nat.10, 2106sources[…] plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur.
[2] Idem in libro X. [ε] Aquatilium quoque exiguum quiddam, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida, seu soporata nec alia, quam caudas moventia et ad tumultum aliquem paventia, [ζ] plani vero piscium in vado ita dormiunt, ut manu saepe tollantur.
3. [η] Arist. HA, 537 a 16 MS7sourcesEt sompnus piscium est plus de nocte quam die, et propter hoc figuntur instrumento habentis tres digitos et non moventur.
[θ] Arist. HA, 537 a 4 MS8sourcesEt in sompno quiescit piscis et non movetur ex eo nisi cauda solum motu modico.
[ι] Arist. HA, 537 a 16 MS9sourcesEt plures pisces et animalia marina dormiunt super terram, arenam et lapidem in profundo maris.
[3] Aristoteles ubi supra. [η] Somnus piscium plus est de nocte, quam de die ideoque instrumento tres dentes habente figuntur et non moventur. [θ] In somno quiescit piscis et non movetur ex eo, nisi cauda solummodo motu modico. Si vero aliquid prope ipsum motum fuerit, cito evigilat et fugit. [ι] Plures autem pisces et animalia marina dormiunt super terram, arenam et lapidem, in maris profundo.
4. [κ] TC nat.7, 110sourcesOmnis piscis et animalia mollis teste modicum dormiunt. Quod tamen non potest perpendi per clausionem palpebrarum, quia palpebras non habent, sed quia capiuntur manu et ferro tridente in sompnis percutiuntur.
[4] Ex libro de natura rerum. [κ] Omnes pisces et animalia mollis testae, ut dicit Aristoteles, modici somni sunt. Quod tamen dormiant, per clausionem palpebrarum non perpenditur, quia palpebras non habent, sed quia manu capiuntur et in somno ferro tridente percutiuntur.

Notes de source :

1. Nec piscium branchias habentis anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus. | 

2. Accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium confessio – quis enim sine respiratione somno locus? – , praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. Super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia. Odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit. | 

3. Quam ob rem de his opinetur ut cuique libitum erit. | 

4. Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. Circa Clitorium vocalis hic traditur et sine branchiis. | 

5. […] aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant, non oculorum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. | 

6. […] plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur. | 

7. Et sompnus piscium est plus de nocte quam die, et propter hoc figuntur instrumento habentis tres digitos et non moventur. | 

8. Et in sompno quiescit piscis et non movetur ex eo nisi cauda solum motu modico. | 

9. Et plures pisces et animalia marina dormiunt super terram, arenam et lapidem in profundo maris. | 

10. Omnis piscis et animalia mollis teste modicum dormiunt. Quod tamen non potest perpendi per clausionem palpebrarum, quia palpebras non habent, sed quia capiuntur manu et ferro tridente in sompnis percutiuntur.