Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXII

De familiaritate delphini ad hominem

1. [1] Actor. Delphinus frater hominis dicitur, quia moribus humanis quodammodo assimilatur. Hinc enim exempla multa in diversis auctoribus leguntur.
2. [α] Plin. nat. 9, 24*
[β] Plin. nat. 9, 29-32*
[2] Plinius ubi supra [α] Delphinus non tantum hominis amicum animal, verum et musica arte mulcetur simphonie cantu et precipue hidraulico sono. Delphinus hominem nequaquam ut alienum expavescit, sed obviam navigiis venit, exultans alludit, certat etiam et quamvis plena praeterit vela. [β] In narbonensi provincia et in nemusiensi agro stagnum est lacerna appellatum, ubi cum homines delphini societate piscantur, innumera vis mugilum statuto tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit, observata estus reciprocatione, qua de causa pretendi non queunt retia, que molem ponderis nullo modo tolerent, etiam si non solertia insidietur tempori. Simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficere : locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant : quod ubi anima advertere piscantes : concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis hujus avida. Populus enim e littore Simonem clamat, cuius desideria delphini exaudiunt aquilonis flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente. Et tunc ex improviso in auxilium advolant. Acies proppere apparet ac protinus disponitur in loco ubi conjecta est pugna opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent. Tunc piscatores retia circundant furcisque sublevant. At mugilum nihilominus velocitas transilit. At illos delphini excipiunt et occidisse ad praesens contenti, cibos in victoriam differunt, operae prelium fervet : includitque retibus se fortiter urgentes gaudent : et ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia hominesve natantes sensim elabuntur, ut exitus non appareat.
3. [γ] Sol. coll. 12, 7-8*
[δ] Sol. coll. 12, 9-10*
[3] Solinus [γ] Divo augusto principe in Campania, delphinum puer fragmentis panis primo allexit et intantum consuetudo valuit ut alendum etiam se manu illius crederet. Mox cum puerilis audacia perstitisset, eum inter spacia lucrini lacus evectavit. Unde factum est, ut a baiano littore puerum equitantem, usque puteolos veheret. Hoc prae annos plurimos tandiu gestum est, donec assiduo spectaculo desineret esse miraculum. Sed ubi puer obiit, sub oculis publicis desiderii maerore delphinus interiit. [δ] In Aphrico quoque littore delphinus ab hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit, proconsul etiam Aphrice Flavianus, ipse eum contigit et unguentis delibuit. Qui odoris novitate absopitus, aliquantisper pro exanimi jactus est multisque mensibus destituit a solita conversatione. Apud Ialisum urbem Babylonie puerum delphinus adamavit, quem cum post assueta colludia impatientius sequeretur recedentem, arenis inventus haesit. Alexander autem Magnus illum amorem numinis fuisse interpretatus, praefecit puerum neptuni sacerdotio. Juxta eamdem urbem alium puerum per marina similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphinus ad terram revexit et velut reatum suum fateretur, paenitentiam suam morte mulctavit nec amplius in profunda reverti voluit.