Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXI

De diversis tegumentis piscium

1. [α] Plin. nat. 9, 40*
[β] Plin. nat. 9, 41*
[γ] Plin. nat. 9, 43*
[δ] Plin. nat. 9, 69*
[1] Plinius libro IX. [α] Aquatilium quoque tegumenta plura sunt. Alia corio et pilis teguntur, ut vituli et hippotami. Alia corio tantum, ut delphini. Cortice, ut testudines. Silicum duritia, ut conchae et ostreae crustis, ut locustae. Crustis et spinis, ut echini. Squamis, ut pisces. Aspera cute, ut squatina, qua lignum et ebora polliuntur. Molli, ut murenae. Alia nulla, ut polypus. [β] Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pistis, balena, vitulus. [γ] Item pilo carentium duo omnino sunt, quae animal pariunt, delphinus ac vipera. Piscium, ut praedictum est, genera crustis intecta sunt XXX [δ] senectutis inditium est squamarum duritia.
2. [ε] Arist. HA, 531 a 8 MS*
[ζ] Arist. HA, 517 b 6 MS*
[η] Arist. HA, 518 b 33 MS*
[2] Aristoteles. Piscium ac serpentium quidam habent corium lene, quidam asperum, quidam squamosum, quidam vero spinosum. Quidam etiam piscium corium habent corticibus plenum. Habentes autem corium lene pauci sunt. Cheleti vero corticem habent, sed asperum, quia creatio ejus est cartilaginosa atque spinosa. Pars enim terrestris transit in corium naturaliter. Animalium quidem sanguinem non habentium, quoddam est malacum, id est molle, carens testa et ejus caro est extra. Quod autem durum est exterius in modum sepiae, quoddam est mollis testae, ut cancer, quoddam vero est durae testae, ut ostrea, et annulosum. Est autem piscis de genere ostreae, id est durae testae, qui cauda natat et repit. [ε] Animal autem quod dicitur thico, multae superfluitatis est magis quam animalia cetera, quia totum corpus ejus est absconsum in testa. Creatio vero testae ejus est inter creationem testae et corii. Testa ejus est applicata lapidibus et in ejus corpore sunt duae viae parvae, quae difficile videntur et per eas recipit humiditatem. Cumque finditur corpus ejus, invenitur una tela, cujus creatio numerosa est in circuitu testae et in illa tela est caro. Ejus autem caro non assimilatur carni alicujus animalis marini. Tela vero extensa est ex utraque parte usque ad vias extrinsecas, scilicet viam per quam recipit humiditatem et viam per quam ejicit et per unam earum recipit cibum suum. Diversitas inter animalia durae testae et arbores haec est, quod humidum est propinquius vitaae sue et aqua propinquior est eis, id est conchylibus, quam terra. Et ob hoc natura animalium durae testae propinquior est vitae, quam arbores. Et sicut est comparatio arborum ad terram, sic est animalium durae testae ad humidum. Animalia quoque durae testae ac mollis frigidae naturae sunt et non habent sanguinem. Omnia genera durae testae partem habent carnosam intra testam, praeter ericium marinum. Et quaedam sunt asperae testae. Quaedam habent testas laneatas et diversificantur in spissitudine et gracilitate. marina duae testae ambulant et pascuntur. [ζ] Quidam pisces habentes ova gracilia et rara sunt debilis corticis. Quod autem ex eis est longi corporis caret cortice nec ovat. [η] Cortices piscium incrassantur et durescunt propter eorum salutem. Et quod in eis magis macilentum ac senex fuerit, durioris est corticis.
3. [θ] Arist. HA, 600 b 15 MS*
[3] Ex libro de natura rerum. [θ] Quidam pisces in cavernis latentes ejiciunt senectutem, id est corium. Qui autem testei corii sunt non ex vitio senectutis in vere et autumno. In mari occidentali pisces sunt, ex quorum pellibus homines ampla et pulchra sibi vestimenta faciunt.