Caput LXXVIII
De pagro, pavo, pectine et perca
[1] Isidorus[α] Pagrus piscis est, quem Graeci fagrum, ideo nuncupant, quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur.
[3] Idem libro IX. [β] Omnes quidem pisces praegelidam hyemem sentiunt, sed maxime, qui lapide habere in capite existimantur, ut lupi et pagri. Cumque asperae fuerint hiemes, multi ex eis caeci capiuntur, sicut de lupo jam dictum est superius.
[δ] TC 7, 634sourcesPectines in mari sunt, sicut dicit Plinius. Reconduntur magnis frigoribus ac magnis estatibus. Temperatum enim aerem hunc piscem habere, ut vivat, oportet, cum excessum passionum in elementis pati non possit. Ungues huius piscis – unguibus enim armatur – lucent in tenebris ignium more. Thomas de Cantimpré n’a donc rien compris au texte de Pline qui évoque tour à tour deux animaux coordonnés par -que. Cf. Plin. nat. 9, 101 : Pectines in mari ex eodem genere habentur [« la classe des animaux privés de sang »], reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque uelut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium. Cf. aussi Arist. HA 599 a 16-20.
[4] Ex libro de natura rerum[γ] Pavus maris dictus est a pavone volucre, quoniam ei similis est in coloribus. Dorso enim et collo pictus est colore diverso. [δ] Pectines maris armantur unguibus, lucent in tenebris ignium more. In magnis frigoribus et magnis aestibus reconduntur, quia temperatum aerem oportet eos habere, ut vivant, cum excessum passionum in elementis ungues eorum non pati valeant.
[5] Aristoteles[ε] Animalis marini, quod dicitur pecten, pedibus si quid appropinquaverit oculum subito claudit.
[6] Plinius ubi supra. [ζ] Pectines sponte naturae arenosis proveniunt.
Notes de source :
1. Pagrum, quem Graeci φάγρον ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. |
2. Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. |
3. Pavus piscis marinus est, ut dicit Ysidorus, a pavone ave sic dictus, eo quod illi similis sit in coloribus. Ut enim dicit Ysidorus : Dorso et collo diversis coloribus picti sunt. |
4. Pectines in mari sunt, sicut dicit Plinius. Reconduntur magnis frigoribus ac magnis estatibus. Temperatum enim aerem hunc piscem habere, ut vivat, oportet, cum excessum passionum in elementis pati non possit. Ungues huius piscis – unguibus enim armatur – lucent in tenebris ignium more. Thomas de Cantimpré n’a donc rien compris au texte de Pline qui évoque tour à tour deux animaux coordonnés par -que. Cf. Plin. nat. 9, 101 : Pectines in mari ex eodem genere habentur [« la classe des animaux privés de sang »], reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque uelut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium. Cf. aussi Arist. HA 599 a 16-20. |
5. […] et si quid appropinquaverit digitis animalis quod dicitur pecten, claudet occulum subito. |
6. […] pectines sponte naturae in harenosis proueniunt. Cf. Arist. HA 547 b 13-15. |
7. Alexandre Neckam, De naturis rerum, 33 : Perca autem videns lucium sibi imminere, hirtis horret pinnis, quarum asperitate voracitatem hostis evadit.