Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XIII

De conversatione piscium per aque loca diversa

1. [α] Arist. HA, 487 a 25 MS*
[β] Arist. HA, 488 b 6 MS*
[γ] Arist. HA, 549 b 15 MS*
[δ] Arist. HA, 597 a 15 MS*
[ε] Arist. HA, 597 b 32 MS*
[ζ] Arist. HA, 599 b 5 MS*
[η] Arist. HA, 599 b 25 MS*
[θ] Arist. HA, 602 a 14 MS*
[ι] Arist. HA, 543 b 24 MS*
[1] Aristoteles. [α] Aquatilium animalium, quaedam manent in aqua marina, quaedam sunt fluminea, quaedam stagnea et quaedam ut ranae paludosa marinorum [β] vero quaedam sunt pelagalia, quedam littoralia, quedam petrosa. [γ] Quaedam etiam marina in hyeme prope ripas sunt, aestate vero in pelago, quoniam aliquando calorem et aliquando frigus querunt. [δ] Unde quidam in hyeme vadunt a profundo maris prope terram quaerendo calorem et quidam fugientes a locis, que prope terram sunt intrant profundum maris fugiendo calorem. [ε] Iterum prope terram est profundo melius, quia ibi est bonus pastus. Propter ascensionem enim solis oriuntur ibi molles arbores. Loca quoque prope terram magis temperata sunt. Et ideo carnes piscium ibi conversantium sortiores sunt. [ζ] Multi vero pisces latitant in cavernis nec deprehenduntur omnino, nisi in temporibus determinatis. Quidam, ut dictum est, in profundo maris latent in hyeme et post latentiam impinguantur valde et [η] quidam sibi cavernam parant in arena, quidam in luto nec emittunt, nisi os tantummodo. Non autem latent in majori parte, nisi in hyeme. Pisces itaque mollis testae et qui manent in lapidibus, latent in cavernis diebus frigoris fortis. Quidam vero manent aestate in cavernis, ut glaucus quasi per sexaginta dies ac deprehenditur post ascensionem canis. [θ] Conveniunt itaque loca propria piscibus, quoniam aliqui prope terram et aliqui in profundum maris et quidam in ambobus impinguantur. [ι] Diversitas vero regionum diversat pisces, non tantum in cibi abundantia, sed in multitudine coitus et impregnatione et in partu, sicut plantas et arbores et animalia. Ideoque plures frequenter pisces ovant in quibusdam locis et in quibusdam non.
2. [κ] Plin. nat. 9, 57*
[λ] Plin. nat. 9, 58*
[μ] Plin. nat. 9, 52*
[ν] Plin. nat. 9, 53*
[2] Plinius ubi supra. [κ] Itaque hibernis mensibus jacent in speluncis conditi, maxime hippurus et coracinus. Hyeme non capi, praeterquam aestatis diebus paucis et eisdem semper. Item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes terra quidem, hoc est vado maris excavato condi per hyemes, torpedinem pistam, soleamque tradunt. [λ] Quidam rursus aestus impatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. Fluviatilium sylurus caniculae exortu syderatur et alias fulgore sopitur. Hoc etiam accidere in mari cyprio putant et alioquin totum mare sentit exortum ejus syderis, quod maxime in bosphoro apparet. Algae enim et pisces superferuntur ab imo versa omnia. [μ] Multi quidem in Propontide pisces aestivant et Pontum non intrant, rhombi solummodo intrant. Item soleae cum rhombis intrant nec sepia est cum reperiatur loligo. Saxatilium desunt turdus et merulae, sicut conchilia cum abundant ostreae. Omnia vero hibernant in mari Egeo, Pontum intrantium solae non remeant trachiae. [ν] Sed hae solae in histrum amnem subeunt et ex eo subterraneis ejus venis in adriaticum mare defluunt. Itaque et illic descendentes nec unquam subeuntes e mari visuntur.
3. [ξ] Ambr. hex. 5, 10, 26*
[ο] Ambr. hex. 5, 10, 29*
[π] Ambr. hex. 5, 10, 29*
[3] Isidorus. [ξ] Illud sane non sine quadam dote naturae manere piscibus putant, quod unumquodque genus praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat nec alienus incurrat. Hoc quoque genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. Denique non reperies confusa piscium genera, sed quod hic abundat, alibi deest. Nec tamen aut interclusa montibus copia aut fluviis interlabentibus transitus impeditur. Sed usus naturae impressus est, tamquam patriae finibus unumquemque se retinere et ultra incolas prodire suspectum. [ο] Sunt tamen aliqua piscium genera, que non ingenii facilitate loca mutant, sed fovendi partus necessitate. Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior fit. Non enim tandiu sol ipsi freto, quamdiu ceteris immoratur eaque causa fit, ut non omnem aquam exhauriat, que dulcis et potabilis sit. Haec ergo causa Pontum illis facit gratiorem, in quo et generare et partus emittere possint, quia teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possent, quos illic fovet aeris magna clementia. Itaque peracto munere, omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur. [π] Quis piscibus haec loca annuntiavit aut percepta tempora vel dispositionem viandi quis tribuit? Nimirum ille qui sensibus universorum imperium infundit, qui mutis animantibus discipline naturalis ordinem tribuit.