Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXIX

De eodem

1. [α] Plin. nat. 32, 87*
[β] Plin. nat. 32, 54*
[γ] Plin. nat. 32, 53*
[δ] Plin. nat. 32, 54*
[ε] Plin. nat. 32, 55-56*
[ζ] Plin. nat. 32, 74*
[η] Plin. nat. 32, 78*
[θ] Plin. nat. 32, 103*
[1] Plinius libro XXXII. [α] Cancrorum cinis cum oleo ad lepras valet. Jus eorum contra doricnium habetur efficacissimum. [β] Cinis eorum potus, prodest ex morsu canis rabiosi pavore periclitantibus. [γ] Cancri fluviales triti potique ex aqua recentes, contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino vel etiam caprino. [δ] Sed et cinis eorum servatus, prodest contra venena et contra canis rabidi morsus. [ε] Minus in his omnibus marini prosunt, ut Traxilius auctor est. Nihil autem aeque adversari serpentibus quam cancros suesque percussas hoc pabulo sibi mederi. Cum sol sit in cancro, torqueri serpentes ictibus scorpionum, carnes fluviatilium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque asservant, imponunt in ipsis plagis. [ζ] Cancri oculos alligatos collo mederi lippitudini dicunt. [η] Item cancrorum fluviatilium succus cum farina ordeacea, vulneribus aurium efficacissime prodest. [θ] Rupta quoque et convulsa fluviatiles triti in asinino lacte maxime sanant.
2. [ι] IJ, diet. 148*
[2] Isaac libro III. [ι] Cancros et omnes pisces conchas habentes testatur Galenus esse solubiles propter salsitatem eorum et acumen. Proinde stomacho nociva sunt, maxime nervositate sua.