Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXX

De medicinis ex mullo

1. [α] Plin. nat. 32, 44*
[β] Plin. nat. 32, 104*
[γ] Plin. nat. 32, 120-121*
[δ] Plin. nat. 32, 70*
[ε] Plin. nat. 32, 43-44*
[ζ] Plin. nat. 32, 91*
[η] Plin. nat. 32, 127*
[θ] Plin.nat. 32, 138*
[1] Plinius libro XXXII. [α] Mullus contra pastinacas et scorpiones terrestres sive marinos et dracones atque phalangia prodest illitus aut in cibo sumptus. Ejusdemque recentis e capite cinis contra omnia venena valet et privatim contra fungos. [β] Iterum cinis e capite mullorum attritus ischiaticos liberat. Comburuntur autem in vase fictili et cum melle dicunt illini. [γ] Mullos autem in cibo inutiles nervis invenio. [δ] Eorum quoque cibo tradunt oculorum aciem hebetari. [ε] In menstruis vero mulierum auxiliatur mullus. [ζ] Inveterati mulli et in potione triti, vomitationes concitant. [η] Mullorum salsamenti cinis carbunculos discutit. [θ] Mullus autem in vino necatus, ut dictum est, his qui biberint inde, vini taedium affert.