Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXLI

De multiplici generatione piscium

1. [1] Actor. Piscibus itaque sicut et avibus ab initio creationis sue benedictionem propagationis sui generis dedit etiam deus, dicens : crescite et multiplicamini et replete aquas maris.
2. [α] Ambr. hex. 5, 3, 7*
[2] Ambrosius. [α] Piscium alii ova generant, ut varii majores, quos trutas vocant, alii vivos foetus de corpore suo emittunt, ut mustelae, caniculae, ceti, delphines, focae et hujusmodi. Et qui ova generant, non nidos texunt, ut aves. Nec sic cum molestia nutriunt, sed aquis ova fovenda committunt. Ipsaque aqua fetus animat et creat tamquam blanda quaedam mater animantium. Ut ergo ovum cadit, aqua quodam naturae suae gremio, quasi blanda nutrix illud suscipit et animal celeri fotu reddit, continuo enim jactu parentis animatum cecidit et piscis exivit. Qui autem vivos foetus emittunt, cum partus ediderint, si quid forte terroris presenserint insidiarumque circa catulos quenquam moliri, quo tueantur eos vel tenere etatis pavore vel materno amore comprimant, aperire ora et foetus suos innoxio dente suspendere, interno quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare et spiritu alere tutosque in uno corpore vivere donec aut securitatem deferant aut objecto suo corpore natos suis periculis defendant. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem imitari possit? Ecce natura servat in piscibus, quod non servat in hominibus.
3. [β] Arist. HA, 489 b 11 MS*
[γ] Arist. HA, 546 b 22 MS*
[δ] Arist. HA, 549 b 19 MS*
[ε] Arist. HA, 548 a 1-3 MS*
[ζ] Arist. HA, 569 a 7 MS*
[η] Arist. HA, 569 b 4 MS*
[θ] Arist. HA, 569 b 15-21 MS*
[3] Aristoteles. [β] Animalia magna ex marinis generant animal, ut delphinus et ex his etiam quae gignunt animalia prius in matrice sua generant ova. Quae quando perficiuntur quiddam ex eis simile vermi efficitur et quando vermis ille paritur, recipit formam perfectam fitque ex hujusmodi marinum animal, quod graece chelys dicitur. [γ] Marinum animal durae testae non coit omnino, sed crescit ex limo et putredine. [δ] Universaliter enim omne, quod est durae testae, generatur in limo per se. Quidam autem ex piscibus generantur in arena, quidam in lapidibus, quidam natando super aquam. [ε] Et quidam qui non moventur, sicut cheleti, habent simile radicibus in terra crescentibus. [ζ] In quodam loco ab aquis desiccato, cum incipit canis apparere, aufertur inde limus et putredo. Et cum ibi revertitur aqua, pisces parvi qui non habent ovum aut sperma generantur sicque per se sine coitu et ovis oriuntur et quidam a limo, quidam ab arena, quidam per putrefactionem, que est super aquas, ut aphron, qui est ex aqua, quando moritur alius ab eo generatur, [η] quidam etiam piscis a terra generatur, cujus signum est, quia quando tempus frigidum est venari non potest. Cum autem dies clarus fuerit, ascendit de terra et calorem petit et tunc venari potest. [θ] Quidam vero pisces sunt ex spuma quae venit ex aqua pluviae et dicuntur spumosi visique sunt in illa spuma ebullire, sicut ebulliunt vermes in stercore. Cumque fuerit annus pluviosus et calidus, erit abundantia generis istius.
4. [ι] Plin. nat. 9, 160-161*
[κ] Plin. nat. 9, 175-177*
[4] Plinius libro IX. [ι] Pectines ac vituli sponte nature in arenosis proveniunt. Que autem durioris sunt testae, ut murices, purpurae salivario lentore, sicut accrescente humore culices atque summa maris incalescente cum admissus est imber. Quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stante defixosque palos et lignum maxime. Nuper compertum in ostreis humorem his fetificum lactis modo effluere. Anguillae se scopulis atterunt eaque strigmenta vivescunt nec alia est illorum procreatio, ex squatina et rana simul coeuntibus nascitur piscis parte priori ranae similis. [κ] Cetera vero genera non commiscentur. Tradit Theophrastus circa Heracleam Lyco amne recedente, ovis relictis in limo generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis.