Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXIX

De mullo

1. [α] TC, 7, 56, 1-8*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Mullus est piscis marinus, ut ait Plinius. Modicae quantitatis, magnae nobilitatis, in esum tantum datus nobilibus. Rarissimus tamen est, quem septentrionalis tantum gignit oceanus. Horum tamen genera plura sunt. Quidam alga et ostreis ac limo ceterorumque piscium carne vescuntur. Nobiliores autem in inferiori labro gemina barba insigniuntur. Victusque eorum est, quod juxta ripas aeris serenitate concreverit. Mullum nobilem expirantem numerosa colorum varietate spectari proceres gulae narrant.
2. [α] Sen. nat. 3, 17, 2*
[α] Sen. nat. 3, 18, 1*
[α] Sen. nat. 3, 18, 2*
[α] Sen. nat. 3, 18, 3*
[α] Sen. nat. 3, 18, 4*
[α] Sen. nat. 3, 18, 5*
[α] Sen. nat. 3, 18, 7*
[2] Seneca de naturalibus questionibus libro VII. Incredibilia, sicut jam superius dictum est, sunt opera luxuriae, in cubili pisces natant et sub ipsa mensa capitur, qui statim in mensam transferatur. Parum recens videtur mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Observatur morientium color quaeque in multas mutationes mors ipsa luctante spiritu vertit. Rubor primum, deinde pallor suffunditur, longa somniculose inertisque luxuriae expectatio. Nolunt attingere, nisi eodem die captum, qui ipsum, ut aiunt, mare sapiat : ideo cursu advehitur. Ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus via datur et ad mortem muli concurritur. Quo pervenere delitiae? Audiebamus, nihil esse mullo saxatili melius. Ac nunc audivimus, nihil esse moriente formosius. Da mihi, inquit, vitreum in manus, in quo exultet ac trepidet mulus. Vide quomodo rubor omni minio acrior exardescat, vide quas per latera venas agat. Hi, itaque non sunt ad popinam dentibus, ore et ventre contenti, sed oculis gulosi. Oculos enim antequam gulam pascunt.
3. [β] Plin. nat. 9, 64-66*
[3] Plinius libro IX. [β] Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mulli sicut magnitudo modica binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. Septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. Cetera eorum genera plura. Nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne et barba gemina insigniuntur inferiori labro. Lutarium ex his vilissimum generis appellant, hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et coenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. Nomen his fenestella a colore mollium calciamentorum datum putat. Pariunt ter in anno. His certe totiens fetura apparet. Mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari, proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem utique si vitro spectetur inclusus. Mullum LXXX librarum in mari rubro captum, Lucinius Mucianus prodidit, quanta mercatura cum luxuria suburbanis littoribus inventum est et haec natura, ut alibi alii pisces principatum obtineant.
4. [γ] Plin. nat. 32, 8*
[4] Idem in libro XXXII. [γ] Mulus tactu leporis marini tenerescit et gratior utiliorque fit.
5. [δ] Isid. orig. 12, 6, 25*
[5] Isidorus. [δ] Mullus vocatus est, eo quod mollis fit atque tenerrimus, cujus cibo tradunt libidinem inhiberi et oculorum aciem hebetari, homines vero, qui his saepe pasti sunt, piscem olent. Mullo in vino necato, qui inde biberint taedium vini habent.
6. [ε] AN, 31*
[6] Alexander. [ε] Mullus hominis fimo delectatur, adeo ut in ipso jaceat et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.