Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXX

De monacho marino et monocerote

1. [α] TC, 6, 34*
[β] TC, 6, 35*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Monachi maris dicti sunt, quia caput habent in modum monachi recenter rasi, coronam desuper rasam et candidam et circulum in modum crinium super loca aurium : faciem tamen non habet in toto similem homini, quia nasum habet pisci similem et os naso continuum. Ceterum in inferioribus habet formam piscis. Hoc monstrum hominis super ripas maris ambulantes libenter allicit et coram eis super aquas ludit. Quod si hominem admirantem propinquare viderit, appropinquat et ipse et si datur facultas, hominem rapit et trajicit in profundum sicque carnibus ejus satiatur. [β] Monoceros est monstrum marinum habens in fronte cornu maximum, quo naves obvias penetrare possit ac destruere et hominum multitudinem perdere. Sed in hoc pietas creatoris humano generi providit, quia cum tardum animal creatum sit, naves eo viso possunt effugere.