Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXI

De murena

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 43*
[1] Isidorus. [α] Murenam, Graeci myrenam vocant, eo quod plicet se in circulos, hanc feminini tantum sexus tradunt et a serpente concipere. Ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu fustis difficulter interimitur, ferula vero protinus, animam eam habere in cauda certum est. Nam capite percusso vix interimitur, cauda statim exanimatur.
2. [β] Plin. nat. 9, 72*
[γ] Plin. nat. 9, 57*
[δ] Plin. nat. 9, 71*
[ε] Plin. nat. 9, 73*
[ζ] Plin. nat. 9, 76*
[η] Plin. nat. 9, 77*
[θ] Plin. nat. 9, 77*
[2] Plinius libro IX. [β] Murena est piscis longus, molli cute intectus, [γ] hyeme latet nec capitur, nisi diebus aestatis, sicut conger et omnes saxatiles. [δ] Exit in terram, sicut et polypus, huic aemula est mustela. [ε] Quibusdam piscibus datae sunt pinnae vice pedum, quibusdam vero nullae sunt, ut murenis, quibus nec branchiae. Hec fluvioso impulsu corporum, ita mari utuntur, ut serpentes terra. In sicco quoque repunt. [ζ] Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces statuto pariant. Ova ejus citissime crescunt. In sicco littore elapsas, vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zimirum vocat marem, qui generat. Discrimen autem esse, quod murena varia et infirma sit, zimirus unicolor et robustus dentesque extra os habeat, [η] ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. [θ] Invenit in hoc animali documenta saevitiae. Vedius Pollio eques romanus ex amicis divi Augustini, vivariis earum immergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus sed quia in alio genere totum hominem distrahi spectare non poterat.
3. [ι] Plin. nat. 32, 13*
[κ] Plin. nat. 32, 14*
[3] Plinius libro XXXII. [ι] Pithiatius tradit murenam cum hamo capta sit, se invertere et spina quam in dorso scutellatam habet lineam praesecare. [κ] Licinius Macer tradit murenas sexu esse tantum feminini et concipere a serpentibus et ob id sibilo a piscatoribus, tamquam serpentibus evocari et capi.
4. [λ] Plin. nat. 9, 171*
[μ] Plin. nat. 9, 76*
[ν] Plin. nat. 9, 77*
[ξ] Plin. nat. 9, 89*
[ο] Plin. nat. 9, 168-169*
[π] Plin. nat. 9, 76*
[ρ] Plin. nat. 9, 185*
[4] Idem libro IX. [λ] Vivarium autem murenarum primus excogitavit Tyrus, qui mille murenas in una triumphali cena appendit. Nam permutare quidem pretio noluit aliave merce. [μ] In Gallia septentrionali murenis omnibus in dextera maxilla septenae maculae sunt ad formam septentrionis aureo fulgentes colore, dumtaxat viventibus, pariter cum anima extinguitur. [ν] Tenuissimum est his tergus econtra vero anguillis crassius. [ξ] Polyporum generis <onigena,ozena> dicta gravi capitis odore, ob hoc murenis eam maxime consectantibus. [ο] Item murena melior est in Sicilia, quam alibi. [π] Hujus ova in mari crescunt celeritate summa. [ρ] Odio mutuo flagrant conger et murena, caudam inter se praerodentes.
5. [ρ] Plin. nat. 32, 12*
[5] Idem in libro XXXII. Murena irretita maculas appetit ac lubrici tergi multiplici flexu rete laxat donec evadat, ut tradit Ovidius.