Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XLV

De cochleis

1. [α] Plin. nat. 9, 101*
[1] Plinius libro IX. [α] Cochleae aquatiles terrestresque sunt exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent. Ideoque corniculis earum praetentant iter.
2. [β] Plin. nat. 30, 44*
[γ] Plin. nat. 30, 45*
[δ] Plin. nat. 30, 48*
[ε] Plin. nat. 30, 34*
[ζ] Plin. nat. 30, 53*
[η] Plin. nat. 30, 61*
[θ] Plin. nat. 30, 126*
[ι] Plin. nat. 32, 116*
[κ] Plin. nat. 30, 29*
[λ] Plin. nat. 30, 44*
[μ] Plin. nat. 30, 45*
[ν] Plin. nat. 30, 46*
[ξ] Plin. nat. 30, 53*
[ο] Plin.  nat.  30, 80 *
[π] Plin. nat. 30, 77*
[ρ] Plin. nat. 30, 122*
[2] Idem in libro XXX. [β] Cochlearum cibus stomacho est utilis. Sed in aqua oportet eas intacto earum corpore subfervefieri, mox in pruna torreri et e vino garoque sumi : [γ] laudatissimae sunt aphricanae et ex insulis Caprearum. Nuper hoc compertum plurimis prodesse. Id quoque observant, ut numero impari sumant. Virtus tamen earum gravitatem halitus facit. Prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potae. Laudatissimae autem sunt aphricanae. Siculae modice, quoniam magnitudo duras facit et sine succo balearicae quas canaricas vocant, quoniam in speluncis nascuntur laudatae et ex insulis Caprearum. Nullae vero earum cibis gratae neque veteres neque recentes, fluviatiles et albae virus habent nec non sylvestres stomacho utiles alvumque solvunt. Econtra vero sunt stomacho utiliores marinae. Efficacissimae tamen in dolore stomachi, laudatiores tamen traduntur quaecumque vivae cum aceto devorare. [δ] Cochleae in cibo his quos animus inquietat aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines ex cyathis passi tribus conferunt. [ε] Singulae quoque cochleae contritae et cum sua testa calefactae in potu datae. [ζ] Item cibi ipsarum cochlearum in typsana decoctarum laudantur doloribus laterum. [η] Eaedem quoque sistunt alvum. Inflammationem discutit cibus earum. [θ] Et eadem in cibo sumptae accelerant partum. [ι] Quartanis dicuntur mederi cochleae fluviales in cibo recentes. Eaedem autem venerem concitant sale asservatae et in potu ex vino datae. [κ] Omnium cochlearum cinis spissat et calefacit. Item cinis cochlearum cum melle, quae passim inveniuntur latae et minutae vitia tollit e facie. [λ] Prosunt et cochleae sanguinem excreantibus, dempta testa tritae in potu aquae. [μ] Efficacissimae vero sunt quaedam in stomachi dolore cum aceto devoratae. [ν] Cochleae crudae devoratae vel tritae cum aqua tepida cyathis tribus, si sorbeantur tussim sedant. [ξ] Lumborum quoque medentur dolori cum suis testis contritae et in vino cum pipere coctae. Cinis earum cum vino sumptus dyssentericis est utilis et ex vino austero potus alvum sistit. [ο] Idem quoque cinis, scilicet cochlearum, quae vivae combustae sunt, omnia sanat ulcera pedum. [π] Addito semine lini et urticae cum melle linitum, comiciales sanat. Cochleae latae potae pedum et articulorum dolores dicuntur tollere. [ρ] Quaedam etiam contusae et impositae utiles sunt ad arundines et alia tela quaecumque corpori extrahenda sunt.
3. [ς] Plin. nat. 32, 56*
[σ] Plin. nat. 32, 92*
[3] Idem in libro XXXII. [ς] Ictibus scorpionum carnes fluvialium cochlearum resistunt crudae vel coctae. Quidam ob id salsas quoque observant et imponunt ipsis plagis. [σ] Praecipiunt et cochleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calida in tussi cruenta.