Caput XXIII
De multiplici carnium eorum diversitate
[β] Arist. HA, 598 a 1 MS2sourcesEt prope terram melius est profundo, quoniam in eo est bonus pastus. Propter ascensionem enim solis oriuntur ibi arbores molles et maxime in <h>ortis.
[γ] Arist. HA, 598 a 9 MS3sourcesEt carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide.
[δ] Arist. HA, 598 a 17 MS4sourcesEt omnes pisces lapidosi sunt pingues.
[ε] Arist. HA, 601 a 30 MS5sourcesEt tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus.
[ζ] Arist. HA, 601 b 9 MS6sourcesEt maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valet eis omnibus,
[η] Arist. HA, 601 b 22 MS7sourcesEt maior pars piscium mutatur ad pluvias, et propter hoc inpinguantur et fluminibus et lacubus sicut amia et astaroz. Et convenit eis ex aquis pluviarum aqua pluvie estivalis, et maxime, si ver et estas et autumpnus fuerint pluviosa.
[θ] Arist. HA, 602 a 15 MS8sourcesEt quidam piscis inpinguatur in locis, in quibus est nubes viridis aque, et quando deprehenduntur in istis locis, sunt meliores. Et pisces, qui conmedunt carnem, inveniunt multum cibum in viridi aqua, que dicitur bona ranarum. Et quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
[ι] Arist. HA, 601 b 27 MS9sources[…] et non inpinguantur in locis frigidis.
[κ] Arist. HA, 607 b 1 MS10sourcesQuoniam testei corii sicut accanez et mollis teste : quando ipse generantur, sunt bone, secundum quod dicitur ; et karabodi econtrario.
[λ] Arist. HA, 608 a 5 MS11sourcesEt quidam pisces sunt mali tempore sue pullificationis, sicut gneniz et sibi simile.
[μ] Arist. HA, 607 b 28 MS12sourcesEt pisces veteres sunt mali, […].
[ν] Arist. HA, 608 a 1 MS13sourcesEt pisces fluviales et lacuales sunt boni post pullificationem et coitum, et maxime, si habuerint multum cibum.
[ξ] Arist. HA, 608 a 5 MS14sourcesEt omnes modi piscium : s<unt> mares illorum meliores feminis.
[2] Aristoteles. [α] Loca prope terram magis temperata sunt. Et ideo carnes piscium ibi conversantium fortiores sunt. [β] Prope quoque terram est profundo melius, quia bonus est in eo pastus, propter ascensionem enim. Solis oriuntur ibi molles arbores, maxime in hortis. [γ] Carnes vero piscium qui in profundo maris sunt magis humidae sunt. [δ] Omnesque lapidosi pisces sunt pingues. [ε] Siccitas temporis nocet piscibus. [ζ] Major vero pars eorum impinguatur pluviosis temporibus. Tunc enim multum inveniunt cibum. Ipsa etiam aqua pluviae valet eis omnibus [η] et ob hoc impinguantur in fluminibus et lacubus, maxime autem convenit eis aqua pluviae aestivalis. [θ] Quidam autem impinguantur in locis, in quibus est nubes aquae viridis. Piscis enim qui carnes comedunt, multum in aqua viridi cibum inveniunt, unde et ibi deprehensi meliores sunt. Quidam etiam impinguantur vento septentrionali, ut pisces longi. Quidam vero meridionali, ut pisces ampli. [ι] Non autem impinguantur in locis frigidis. [κ] Pisces testei corii ac mollis, testae cum impinguantur boni sunt, quidam vero pisces econtrario sunt. [λ] Omnes autem pisces habentes cortices, cum pullificant, in majori parte mali sunt. [μ] Pisces quoque veteres mali sunt. [ν] Pisces fluviales et lacuales boni sunt post pullificationem et coitum maximeque si multum habuerint cibum. [ξ] In omnibus autem generibus piscium mares sunt meliores feminis eorum.
Notes de source :
1. Et etiam loca, que sunt prope ripam, sunt magis temperata, et propter hoc sunt carnes piscium istorum locorum fortiores. |
2. Et prope terram melius est profundo, quoniam in eo est bonus pastus. Propter ascensionem enim solis oriuntur ibi arbores molles et maxime in <h>ortis. |
3. Et carnes piscium, qui sunt in profundo maris, sunt magis humide. |
4. Et omnes pisces lapidosi sunt pingues. |
5. Et tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus. |
6. Et maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valet eis omnibus, |
7. Et maior pars piscium mutatur ad pluvias, et propter hoc inpinguantur et fluminibus et lacubus sicut amia et astaroz. Et convenit eis ex aquis pluviarum aqua pluvie estivalis, et maxime, si ver et estas et autumpnus fuerint pluviosa. |
8. Et quidam piscis inpinguatur in locis, in quibus est nubes viridis aque, et quando deprehenduntur in istis locis, sunt meliores. Et pisces, qui conmedunt carnem, inveniunt multum cibum in viridi aqua, que dicitur bona ranarum. Et quidam pisces inpinguantur vento septentrionali et quidam meridionali. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali. |
9. […] et non inpinguantur in locis frigidis. |
10. Quoniam testei corii sicut accanez et mollis teste : quando ipse generantur, sunt bone, secundum quod dicitur ; et karabodi econtrario. |
11. Et quidam pisces sunt mali tempore sue pullificationis, sicut gneniz et sibi simile. |
12. Et pisces veteres sunt mali, […]. |
13. Et pisces fluviales et lacuales sunt boni post pullificationem et coitum, et maxime, si habuerint multum cibum. |
14. Et omnes modi piscium : s<unt> mares illorum meliores feminis.