Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXVII

De eodem

1. [α] Arist. HA, 490 b 6 MS*
[β] Arist. HA, 523 b 5-8 MS*
[γ] Arist. HA, 525 b 7-9 MS*
[δ] Arist. HA, 525 b 15 MS*
[ε] Arist. HA, 541 b 28-34 MS*
[ζ] Arist. HA, 527 b 4 MS*
[η] Arist. HA, 531 b 28-34 MS*
[θ] Arist. HA, 548 a 15 MS*
[ι] Arist. HA, 590 b 20 MS*
[κ] Arist. HA, 526 b 34 MS*
[λ] Arist. HA, 601 a 19 MS*
[1] Aristoteles. [α] Cancer habet octo pedes, per quos movetur aequali motu, caret sanguine, [β] durum habet extra et intus molle. Nec est illud durum conteribile, imo recipit ignem. [γ] In ripa maris, quod est intra Judeam inveniuntur cancri parvi, qui dicuntur milites propter velocitatem cursus, tantum enim currunt, quod deprehendi non possunt. Et cum aliquis finditur non invenitur in ejus corpore caro vel superfluitas omnino, quia pascua non habent. [δ] Genus cancri, quod dicitur cantel, habet decem pedes cum aculeis. [ε] Et pedes omnium generum sive octo sive decem sive duodecim flectuntur ad latera, sicut pedes animalis annulosi. Aculei vero cujuslibet habentis ipsos flectuntur ad interius. [ζ] Genera cancrorum habent duos aculeos et duos pedes et aculeus dexter est acutior synistro ac fortior, ut in pluribus. [η] Cancer minor, id est mas feminam ascendit retro et tunc ad ipsum declinat femina super latus tuncque completur coitus. Feminae majorum membrorum sunt quam masculi et distantia coopertorii major est quam in masculis. Et ovat per locum superfluitatis : nullum illorum habet membrum intrans corpus alterius. [θ] Cancer parvus generatur ex terra et limo intra loca vacua testarum aliorum animalium. Cumque creverit aliquantulum, mutat se ab illo loco ad testam majorem. Cancer et karabos in senectute exuunt spolium. [ι] Uterque accipit pisces in profundo maris cum duobus suis labiis et dividit eos in duas partes et ducit ad os suum. [κ] Cancri duos habent dentes ex primis anterioribus, inter quos est membrum, quod assimilatur linguae, deinde orificium, deinde stomachus parvus respectu magnitudinis corporis et post stomachum venter et intestina. Sunt et alii dentes in quibusdam cancris. Habent cancri duo labia, id est, additamenta non ad ambulandum, sed loco manuum ad accipiendum ac retinendum et ori adducendum. Non manent in loco prope terram, sed in fissuris et foraminibus lapidum. Quod eis est pelagosum. Habent pedes multum debiles propter paucitatem ambulationis. [λ] Cancri tempore in quo non bene possunt ambulare, non expoliantur semel, sed multotiens.
2. [μ] TC, nat. 7, 19, 2-4*
[ν] TC, nat. 7, 19, 36-38*
[ξ] TC, nat. 7, 19, 39-41*
[ο] TC, nat. 7, 19, 32-33*
[π] TC, nat. 7, 19, 41-42*
[ρ] TC, nat. 7, 19, 10-12*
[ς] TC, nat. 7, 19, 30-32*
[σ] TC, nat. 7, 19, 14-15*
[2] Ex libro de natura rerum[μ] Cancer pedes habet et brachia forcipesque pro manibus, retrogradus est nec unquam ante faciem suam ambulare novit. [ν] Mares duas habent spinas inter ventrem et caudam, quibus feminae carent. Quae ova in ventre habent, ictibus serpentium medentur. [ξ] Coitus tempore mas ascendit in dorso super feminam. At illa motum ejus sentiens a tergo coire volentis, inclinata super latus ad ipsum se convertit. Sicque coitus completur, [ο] latent in hyeme mensibus quinis. Veris tempore senectutem exuunt velut anguis. [π] Cancer lacte potatus, sine aqua vivit multis diebus. [ρ] Cum autem senuerit, duos lapides albi coloris intermixto rubore inveniuntur in ejus capite, quos tante virtutis esse dicunt, ut in potum dati, cordis punctiones sanant. Cancri corniculis suis pugnant inter se, sole cancri signum transeunte. [ς] In occidentis mari, ut dicit Solinus, cancri sunt, qui homines apprehensos submergunt. Habent autem terga dura velut crocodili. [σ] Cancer mutat colorem cum coctus fuerit, quia qui viridis aut niger erat, rubeus fit.