Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXV

De equo marino et equonilo et equo fluminis

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 9*
[1] Isidorus. [α] Equi marini vocati sunt, eo quod prima parte equi sunt postrema vero solvuntur in piscem.
2. [β] TC, 6, 18*
[γ] TC, 6, 19*
[δ] TC, 6, 20*
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Equus marinus est monstrum fortissimum, nihil extra aquam potest, ut dicit Aristoteles, sed statim ut aquarum caruerit natura, carebit et vita. Aliorum piscium carnibus vivit. In pugna crudele est, sed hominem timet et contra eum patiri bello formidat, [γ] equonilus, ut dicit Michael, monstrum est ingens ac ferocissimum, in Nilo habitans. Crura pedes et ungues habet, ut crocodilus, sed multo majora. Humanarum mortium cupidissimum est : nam cum ei navis in portu occurrerit, unum pedem in terra figens, altero navem in anteriori arripiens facillime scindit vel inclinatam aliquando mergit. Unde in locis in quibus habitat immanis multitudo hominum perditur per eum, sed hoc malum rarissime invenitur. Nullis capi posset instrumentis nisi reti ferreo ex catenis apud Damascenos in hoc opus fabricato. Captum quoque melleis tantum ferreis occiditur, pellis ejus unius cubiti spissitudinem habere dicitur tanteque esse duritiae, ut nullo jaculo et armatura penetrari possit. [δ] Equus fluminis, ut dicit Aristoteles, est monstrum in oriente, forma mirabili, sublimis facie. Crines habet ut equus, pedes fissos et sotulares, ut vacca, caudam ut porcus. Corium ejus valde crassum est : interiora ejus, ut equi : magnitudo autem ut asini : hinnit ut equus, in terra et in aquis aequaliter manere dicitur.