Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXV

De lupo

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 5*
[β] Isid. orig. 12, 6, 24*
[1] Isidorus. [α] Lupus a voracitate appellatur, in quo lupo terrestri assimilatur, quia scilicet improba voracitate alios persequitur. [β] Est autem piscis captura ingeniosus. Nam et reti circumdatus fertur arenas arare cauda et ita conditus transire rete.
2. [γ] Plin. nat. 32, 13*
[2] Plinius libro XXXII. [γ] Lupus marinus in providendo minus habet solertiae, sed magnum robur in paenitendo. Nam, ut haeserit in hamo, tumultuoso discursu laxat vulnera, donec excidant insidiae.
3. [δ] Plin. nat. 9, 57*
[ε] Plin. nat. 9, 61*
[ζ] Plin. nat. 9, 168-169*
[η] Plin. nat. 9, 162*
[θ] Plin. nat. 9, 185*
[3] Idem in libro IX. [δ] Praegelidam hyemem omnes sentiunt pisces, sed maxime, qui lapidem in capite existimantur habere, ut lupi et pagri. Cumque asperae fuerint hyemes, multi capiuntur caeci. [ε] Luporum vero sunt laudatissimi, qui appellantur lanati candore mollitiaque carnis. [ζ] Meliores sunt lupi in amne uberi inter duos pontes, quam alibi. [η] Piscium lupus bis in anno parit. [θ] Nigidius est auctor lupum mugili caudam praerodere eosdemque mensibus aestatis concordes esse.
4. [ι] Plin. nat. 10, 193*
[4] Idem in libro X. [ι] Produntur, ut dictum est, mugilis et lupus clarissime audire. Et ideo in vado vivere.
5. [κ] Plin. nat. 32, 11*
[5] Idem in libro XXXII. [κ] Tradit etiam Ovidius lupum reti circundatum, cauda arenas arare atque ita conditum transire rete.
6. [λ] Arist. HA, 631 a 23-32 MS*
[6] Aristoteles. [λ] Lupi marini cum intrant pelagus, postea redeunt et ascendunt superius magna velocitate, sicut delphinus. Omnes autem lupi magnorum corporum anhelant, aerem attrahentes.
7. [μ] Ambr. hex. 5, 2, 6, E*
[7] Ambrosius. [μ] Lupi denique in mari sunt teneri quos nescit agnus timere. Et secundum Isaiam simul pascuntur lupi et agni.