Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCVIII

De venth et vipera et umbra

1. [α] TC, 7, 89*
[β] TC, 7, 88*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Venth piscis est vulgariter sic dictus : latine vero aristosus, quia aristis innumeris armatur caro ejus, ita ut incommode edi possit et non sine fastidio : unde pauperum cibus est, tamquam omnium piscium esibilium vilissimus. In aquosis dulcibus frequenter habitat, in his tamen quae fluxu maris amaricantur. Capitur autem sic : retia tenduntur in longum aquae vel in transversum : et ante retia super aquas instrumentum instar arcus, ita ut fluitet super undas : in superiori autem ejus parte nola suspenditur, cujus sonum piscis audiens gregatim adventat, tinnitum nolae stultus sequens. Et hoc indicio patet, quia sensum habent auditus : incidentes ergo in retia, capiuntur multitudine magna. [β] Vipera marina piscis est parvus : paulo plusquam cubiti unius. In capite super oculos unum cornu fert parvum, acutum et mortiferum. Eo namque quaecumque vulnerat, veneno inficit : quod caventes piscatores, capto pisce caput ei amputant : reliquum vero corpus in usus hominum cedit.
2. [γ] Isid. orig. 12, 6, 6*
[2] Isidorus. [γ] Umbra dicitur a calore, eo quod sit color umbrae.