CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXVIII

De multipede

1. [α] TC 7, 53, 1-111sourcesMultipes, sicut dicit Plinius, marinus piscis est, a re nomen habens. Sicut enim multipes animal terrestre multos pedes habet, sic et istud. Pedes illi a latere procedunt. Piscis iste in hyeme coit et inter ceteros pisces nidum sibi struit ex surculis. Dicit autem magnus Basilius, quod ovum in nido in aqua positum aqua fovet et fetus producit ex eo. Per duos menses ovat, et hoc unum ovum tantum parvumque ad instar nucis. Postquam autem femina ovum ediderit, sedet per quadraginta noctes et fovet id, et consequenti tempore fiunt ex eo pisces innumerabiles. Et necesse est, quod multum fetum faciant, quia si hoc non esset multum, diminueretur eorum genus, quia se ipsos invicem consumunt et est animal multe comestionis.
[β] TC 7, 53, 14-222sourcesMultipes vincit karabo monstrum marinum, quod tamen validum est atque robustum  ; et vincit ipsum magis astutia quam fortitudine. Et hoc signum quod vincat eum, quia aliquando, dum simul inveniuntur in reti capti, karabo frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratus  ; et in hoc intelligere datur, quod magis valet sapientia quam fortitudo, et non in virtute, sed de celo datur victoria. Est quoddam genus multipedum, quod est naturaliter astutum, quod, utsit testa dorsi eius dura et possit pati salsas maris aquas et adversa scopulorum natat in superficie aqueet ponit testam dorsi ad solem, ut desiccetur et fiat durior.
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Multipes piscis marinus est, a re nomen habet, huic pedes a latere procedunt, in hyeme coit et inter ceteros pisces sibi nidum ex surculis construit, per duos menses ovat et hoc unum ovum tantum ad instar nucis parvum, femina per XL noctes sedet et ovum a se editum fovet, ex quo fiunt pisces innumerabiles. Quod si non esset, multum eorum genus decresceret, quia seipsos invicem consumunt et multae comestionis sunt. [β] Multipes astutia magisque fortitudine vincit charabon monstrum marinum, quod validum est ac robustum. Cujus victoriae signum est. Nam dum simul capti in reti reperiuntur, charabos frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratus. Est etiam quoddam genus multipedis naturaliter astutum, quod in aquae superficie natat et dorsi testam ad solem ponit, ut desiccetur ac durior fiat, sic ut salsas maris aquas et adversa scopulorum pati valeat.
2. [2] Actor. Multipes ipse est polypus juxta Plinium, de quo plenius dicetur inferius, ubi de monstris marinis agetur.

Notes de source :

1. Multipes, sicut dicit Plinius, marinus piscis est, a re nomen habens. Sicut enim multipes animal terrestre multos pedes habet, sic et istud. Pedes illi a latere procedunt. Piscis iste in hyeme coit et inter ceteros pisces nidum sibi struit ex surculis. Dicit autem magnus Basilius, quod ovum in nido in aqua positum aqua fovet et fetus producit ex eo. Per duos menses ovat, et hoc unum ovum tantum parvumque ad instar nucis. Postquam autem femina ovum ediderit, sedet per quadraginta noctes et fovet id, et consequenti tempore fiunt ex eo pisces innumerabiles. Et necesse est, quod multum fetum faciant, quia si hoc non esset multum, diminueretur eorum genus, quia se ipsos invicem consumunt et est animal multe comestionis. | 

2. Multipes vincit karabo monstrum marinum, quod tamen validum est atque robustum  ; et vincit ipsum magis astutia quam fortitudine. Et hoc signum quod vincat eum, quia aliquando, dum simul inveniuntur in reti capti, karabo frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratus  ; et in hoc intelligere datur, quod magis valet sapientia quam fortitudo, et non in virtute, sed de celo datur victoria. Est quoddam genus multipedum, quod est naturaliter astutum, quod, utsit testa dorsi eius dura et possit pati salsas maris aquas et adversa scopulorum natat in superficie aqueet ponit testam dorsi ad solem, ut desiccetur et fiat durior.