Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXX

De porco marino

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 12*
[1] Isidorus. [α] Porcus marinus est, qui vocatur suillus, quia dum escam quaerit, more suis terram sub aquis fodit. Circa guttur enim habet oris orificium et nisi rostrum arenis immergat pastum non colligit.
2. [β] TC, 7, 64*
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Porcus maris est piscis esibilis, porco terrestri ex magna parte similis. Nam et caput habet simillimum et membra in corpore costasque simili modo dispositas. Tota fere caro ejus in pinguedinem transit. Lingua ejus absoluta est, ut porci, sed voce differunt. circa guttur orificium habet et escam in fundo maris fodiens quaerit. In ejus dorso quaedam spinae sunt, venenum efficacissimum habentes et punctionibus suis valde cruciantes. Sed fel eorum puncturis remedio est.
3. [γ] Plin. nat. 32, 56*
[3] Plinius in libro XXXII. [γ] Inter venena piscium, sunt porci marini, spinae in dorso cruciatu magno laesorum. Remedio autem est limus ex reliquo corporis piscium eorum.