Caput LXXIX
De pinna et plaice
[1] Plinius libro IX. [α] Pinna est piscis concharum generis, nascitur in limosis subrecta semper nec unquam sine comite, quem pinnotherem vocant. Alii pinnophylacem, id est, suilla parva, alicubi cancer, dapis assectator. Pandit autem se luminibus, orbum corpus, intus minutis piscibus praebens. Assultant alii protinus et ubi licentia audacia crevit, implent eam. At illa ore compresso quicquid concluserit examinat partemque socio tribuit. Quo magis miror existimasse quosdam, aquatilibus nullum inesse sensum.
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Pinna de genere concharum est corpusque rotundum habet. Mas et femina socialiter ambulant, aperit pinna conchas suas ad lunam seque parvis piscibus offert quasi mortuam. Qui protinus exultantes : ubi licentia, sicut dictum est, audacia crevit, implet ejus conchas. Mox vero pinna se plenam sentiens, apprehensum quicquid incluserit, exanimat.
Notes de source :
1. Concharum generis et pina est. Nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren uocant, alii pinophylacem, id est squilla (Barbarus : chilla codd.) parua, aliubi cancer dapis adsectator. Pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia creuit, implent eam. Hoc tempus speculatus index morsu leui significat. Illa conpressu quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit. Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. Pline emprunte à Aristote (Arist. HA 547 b 15-18 et Arist. HA 547 b 25-28). |
2. Pina similiter de genere concharum est,ut Plinius dicit. Corpus rotundum habet. Mas et femina socialiter ambulant. Aperit pina conchas suas ad lunam et se quasi mortuam parvis offert pisciculis. Qui exultantes protinus, ubi licenti audacia creverit, implentpine conchas. Mox plenam se pina sentiens apprehensum quicquid incluserit exanimat partemque socio tradit. Hoc enim patet indicio sensum inesse aquatilibus.