Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXXII

De purpura

1. [α] Plin. nat. 9, 125*
[β] Plin. nat. 9, 126*
[γ] Plin. nat. 9, 128*
[δ] Plin. nat. 9, 132*
[ε] Plin. nat. 9, 133*
[ζ] Plin. nat. 9, 135*
[η] Plin. nat. 9, 130*
[θ] Plin. nat. 9, 131*
[ι] Plin. nat. 9, 133*
[κ] Plin. nat. 9, 160*
[1] Plinius libro IX. [α] Purpura florem illum tingendis vestibus expetitum in mediis habet faucibus, liquoris hoc minimi est in candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rose colore sublucens. Reliquum corpus sterile. Vivunt autem purpurae plurimum annis septenis. Latent, sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. Mutuoque attritu lentorem cujusdam cerae salivant, similiter et murices. [β] Purpuras autem vivas capere contendunt, quia cum vita sua succum illum evomunt et majoribus quidem conchis detracta concha auferunt. Minores vero cum testis frangunt, ita demum rorem eum excipientes tyrii. [γ] Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia, tanta est aculeo duritia. Aqua dulci enecantur et sicubi flumini immerguntur, alioquin captae etiam diebus quinquagenis vivunt saliva sua. Conchae omnes celerrime crescunt praecipueque purpurae, anno magnitudinem implent. [δ] Capiuntur autem purpurae parvulis rarisque conchis textu veluti nassis in alto iactis. Inest autem his esca ; clusiles mordacesque conchae quales videmus has semineces, sed mari redditas avido hiatu reviviscentes. Appetunt eas purpurae porrectisque linguis infestant, at ille aculeo extimulato claudunt sese comprimuntque mordentia. Ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur [ε] et vena praefata eximitur, [ζ] laus summa in colorem sanguinis concreti aspectu nigricans. Idemque suspectu refulgens. [η] Concharum ad purpuras et conchylia eadem est materia, sed temperamento distant, duo sunt genera, buccinum minor concha dicitur, ad similitudinem ejus buccinae qua sonus editur, alterum purpura vocatur, caniculatim procurrente rostro et caniculi latere introrsus tabulato quo lingua proferatur, propterea elevatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt in buccino. Sed utrisque sunt orbes totidem, quot habent annos. Buccinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur, [θ] purpurae alio nomine vocantur pelagiae. Plura sunt earum genera, pabulo et solo discreta, lucense putri lino et algense utrisque melius Teniense in Tenei maris ora collectum. Hoc quoque tamen etiam levius atque dilucidius. Calculose appellantur a calculo maris mire aptae conchyliis et longe optime purpuris. Dilutense, id est vario soli genere pastum. Alga enutritum vilissimum. [ι] Purpuras autem capi post canis ortum est utilissimum aut ante vernum tempus, quia cum fetificavere suos habent fluxus. Tantoque vis succi major, quanto recentior. [κ] Quae durioris testae sunt, ut murices ac purpurae lentore praeveniunt spuma maris incalescente cum admissus est imber. Item purpurae convivia regum adornant, amictus imbuunt. Aquarum ergo est, quod adoratur in regibus et aquarum est illa species quae fulget in vestibus.
2. [λ] TC, 7, 60*
[2] Ex libro de natura rerum. [λ] Purpurae sunt conchae marinae, quae verno tempore congregantur et attritae liquorem ore salivant, quem in mediis faucibus habent. Horum piscium conchae, infra annum magnitudinem implent, quod si ante in crescendo transcurrant vim libidinis auferunt nec ultra coire possunt, ut in tempore pretiosum liquorem pariant. Unde summa diligentia primo anno detrahuntur eis conchae vel confringuntur ne crescant, hoc liquore vestis purpurea tingi solet, qui color nigrantis rose more sublucet. Purpurae secundum Plinium foetidis odoribus capiuntur et cum semineces fuerint mari redditae reviviscunt.