Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXXIII

De medicinis ex purpura

1. [α] Plin. nat. 32, 66*
[β] Plin. nat. 32, 68*
[γ] Plin. nat. 32, 65*
[δ] Plin. nat. 32, 106*
[ε] Plin. nat. 32, 84*
[1] Plinius libro XXXIII. [α] Purpurae contra venena prosunt [β] harum teste cinis utiliter cum melle illinitur ulceribus capitis. [γ] Idem quoque cinis cum melle efficaciter sanat mulierum mammas : [δ] pannis etiam resistit utroque modo, idem cinis sive opus sit incipientes discutere sive coctos emittere. [ε] Purpurarum sive muricum minora genera sunt efficaciora et oris halitum custodientia.
2. [ζ] Diosc. 503 GV*
[2] Dioscorides. [ζ] Purpura maritima et blata appellatur, quia quasi blitula sanguinis apparet : hujus virtus sicca est, unde vulnera putrida gingivarum in pulverem redacta et imposita, purgat et cicatrizat. Et si in eis mala caro supercreverit pulverizata adhibita depascit eam et extirpat, hoc et ejus ungulae combustae faciunt. Eaedem ungulae et coopertorium conchylii album fumigata, castorei odorem habent ac fumigatione sua stericis effocationibus laborantes liberant, epilepticos curant : bibita ventrem movent. Conchylium ipsum combustum omnia supradicta facere novit.