Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CIII

De caab et cane marino

1. [α] TC, 6, 9*
[β] TC, 6, 13*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Caab est animal marinum, habens pedes parvos respectu sui corporis, quod utique magnum est. Sunt autem pedibus vaccae similes, horum unus longus est, cartilaginosus, osse carens, quo utitur loco manus in omnibus. Per ipsum enim eradicat, quod vult et cibaria per eum accipit eaque ori suo reddit. Et cum natat in aqua spirat in ea. Sed spirando anhelitu suo aquam in corpus suum trahit, qua cum repletus fuerit, ad aerem recurrens eam rejicit et sic respirat. [β] Canis est marina bellua, terribilis et hostilis omni animanti, quod ejus verberibus cedit ; robustissimas habet branchias, clavorum modo formatas. Hi venantur per mare greges piscium, instar canum in terra feras venantium, excepto quod latrare nequeunt, sed pro latratu afflatum horribilem habent. Insequentes ergo piscium greges ad loca angusta coarctant et sic in coarctatos crudeli morte grassantur. Piscatores vero loca notantes in quibus absconditi pisces a fuga latebant, retibus capiunt circumclusos. Hae vero belluae difficulter multis tridentibus confici possunt.
2. [γ] Isid. orig. 12, 6, 5*
[2] Isidorus. [γ] Canis marinus a similitudine morum canis terrestris dicitur, eo scilicet quod mordeat.
3. [δ] Avic. canon, 4, 6, 2, 14*
[3] Avicenna. [δ] Fel canis aquae dixerunt esse venenum, de quo si quis comederit quantitatem lentis unius interficit post hebdomadam. Sed cura ejus est, ut bibatur butyrum coctum vaccinum cum gentiana romana et cinnamomo et iterum coagulum leporis.