Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXIII

De medicinis ex delphino

1. [α] Plin. nat. 32, 83*
[β] Plin. nat. 32, 113*
[γ] Plin. nat. 32, 117*
[δ] Plin. nat. 32, 137*
[1] Plinius libro XXXII. [α] Delphini cinis ex aqua illitus lichenas et lepras sanat. Porro exulcerationem sequi debet curatio, que perducit ad cicatricem. Quidam vero delphinum in fictili donec pinguedo similis oleo fluat, ponunt vel coquunt ac perungunt. [β] Circuitus autem febrium tollit delphini iecur ante accessionem gustatum. [γ] Adeps delphini liquatus et cum vino potus hydropicis medetur. [δ] Gingivis autem atque dentionibus plurimum confert dentium delphini cinis cum melle et si dente ipso tangantur gingivae. Idem adalligatus pavores tollit repentinos.