Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXVII

De scylla et serra

1. [α] TC, 6, 47*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Scylla monstrum est habitans in eo mari quod italum vocant et Siciliam intercludit. Nautis quidem et omnibus hominibus inimicum est et eorum sanguine carnibusque delectatur. Caput et pedes habet ad modum virginis formata, sicut syrenes et rictus et oris hiatum ac dentes horridos, uterum bestialem et delphini caudam. Mirae fortitudinis est nec in aqua facile vincitur in terra vero prope imbellis est. Habet et vocem aliquantulum musicam ipsaque bellua carmine mirifice delectatur.
2. [β] Isid. orig. 12, 6, 16*
[2] Isidorus. [β] Serra dicta est, quia serratam habet cristam et subtus natans navem secat.
3. [γ]  Physiol. B 4*
[3] Physiologus. [γ] Serra est marina bellua pennas habens immanes, quae cum viderit in mari navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem cucurrerit stadiis XXX vel XL laborem sustinens deficit et pennas deponens ad se trahit. Unde vero maris eam jam lassam reportant ad pristinum suum locum in profundum.
4. [δ] TC, 6, 45*
[4] Ex libro de natura rerum. [δ] Serra cristam habet serratam, quasi navibus occulte supernatans eas in fundo secat, ut intrante aqua homines astutia dolosa mergat eorumque carnibus satietur. Alia quoque est ejusdem nominis marina bellua ingens pinnasque latissimas habens, quibus contra naves velificare contendit.