Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LIV

De fastaleo et fasten et fice

1. [α] Arist. HA, 591 a 18-19 MS*
[1] Aristoteles. [α] Fastaleon est genus piscis, quod solum inter cetera genera genus suum non comedit. Nam omnes pisces sese comedunt, praeter fastaleon.
2. [β] AS, 2, 8, 27a*
[2] Iorath in libro de animalibus. [β] Fasten piscis est, qui cum in ore suo coarctat aquam, fit ex eo dulcis. Unde pisces minores sequuntur illam in os ipsius, ille vero sic eos capit atque deglutit.
3. [γ] Plin. nat. 9, 81*
[3] Plinius libro IX. [γ] Ficis est piscis, qui colorem suum mutat, reliquo tempore candida, vere autem varia. Eadem sola piscium ex alga nidum facit atque in ipso nido parit.