Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXIII

De murice

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 50*
[β] TC, 7, 54, 5-7*
[1] Isidorus. [α] Murex est cochlea maris, ab acumine et asperitate dicta, quae alio nomine conchylium dicitur, eo quod circumscisa ferro, lachrymas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur et inde ostrum appellatum est, quod haec tinctura ex humore testae elicitur.[β] Mucianus autem tradit muricem echineum, de quo scilicet dictum est supra.
2. [γ] TC, 7, 54*
[2] Plinius libro IX. [γ] Murices conchae marinae sunt, quae latent circa canis ortum tricenis diebus et statuto tempore exeunt, pretiosum liquorem tingendis vestibus in mediis faucibus habent utilem. Sed is color in sola vena candida reperitur. Reliquum vero corpus sterile est. Vivis quoque tantum hic color exprimitur, quia morientes cum vita succum evomunt, non habent sphericum os neque rotundum nec in angulos prodeunte rostro, sed ad conchae modum utroque latere clauditur.
3. [δ] Plin. nat. 9, 160*
[ε] Plin. nat. 9, 164*
[3] Idem in eodem. [δ] Animalia marina, que sunt durae testae, ut murices aut purpurae salivario lentiore proveniunt, sicut acescente humore culices atque spuma maris incalescente cum admissus est imber [ε] et hae pariunt in vere.
4. [ζ] Plin. nat. 32, 68*
[η] Plin. nat. 32, 82*
[θ] Plin. nat. 32, 84*
[ι] Plin. nat. 32, 89*
[κ] Plin. nat. 32, 106*
[λ] Plin. nat. 32, 127*
[μ] Plin. nat. 32, 129*
[4] Idem in libro XXXII. [ζ] Muricum testae cinis utiliter cum melle illinitur ulceribus capitis. [η] Idem quoque cinis bonum est <dentrificium,dentifricium> [θ] et maculas purgat in facie mulierum cum melle illitus et cutem quae erugat extendit septenis diebus illitus, ita ut octavo candida ovorum foveat. [ι] Idem ex oleo valet ad parotydas et strumas. [κ] Pannisque resistit utroque modo sive opus sit incipientes discutere sive coctos emittere. [λ] Item muricum cinis cum oleo tumores tollit. [μ] Cinisque testarum earum cum melle mammas mulierum efficaciter sanat.