Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXXIV

De tortuca

1. [α] TC, 6, 54*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Tortuca maris est monstrum ingens, formatum ad instar tortucae terrestris, sed ejus magnitudinem in immensum excedens. Nam octo cubitorum est ejus longitudo, quatuor latitudo. Clypeum habet quo contra jacula tegitur. Ad instar usualis scuti triangularem, sed multo majore, utpote quinque cubitorum. Crura etiam habet magna, ungues magnos et digitos in pede majores quam sint in leonibus. Fortitudine quoque et audacia mirabiliter viget, quippe quae tres homines invadere non timet. Fortitudine quoque frustratur, si dorsum ad terram vertatur. Difficulter enim surgit in dorsum conversa propter latitudinem clypei, quo a dorso tanta bellua includitur.
2. [β] Arist. HA, 612 a 26-29 MS*
[2] Aristoteles. [β] Tortuca postquam comederit viperam, comedit origanum agreste ne moriatur.