Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXV

De polyporum generatione

1. [] Plin. nat. 9, 148*
[α] Plin. nat. 9, 89*
[1] Idem in libro IX. Polypi crine uno feminae naribus annexo coeunt et in terram verso capite et in hyeme, vere autem pariunt, feminae aliquando ova incubant, aliquando cavernam cancellato brachiorum implexu claudunt. [α] Pereunt autem, ut dictum est, polypi semper tabe et feminae celerius a partu fere, ita quod ultra bimatum non vivunt.
2. [β] Arist. HA, 541 b 5-7 MS*
[γ] Arist. HA, 544 a 10 MS*
[δ] Arist. HA, 607 b 8 MS*
[ε] Arist. HA, 549 b 31 MS*
[ζ] Arist. HA, 622 a 17 MS*
[η] Arist. HA, 622 a 25-31 MS*
[2] Aristoteles. [β] Multipes caput super terram ponit pedesque cum femine pedibus extendit, ita quod conjunguntur orificia venarum suarum sicque complent coitum suum et hoc faciunt in hyeme, ovant autem sive pariunt in vere. [γ] Caput maris longius est capite feminae, per duos menses nidificat et unum ovulum tantummodo simile fructui nucis ovat atque ex ovo illo multi oriuntur pisces sine numero. Cumque ovaverit femina, sedet super ova. Ideoque malae carnis est in illo tempore, quia non pascitur neque saturatur. [δ] Omnes tamen pisces apud principium impregnationis boni sunt, etiam multipes. [ε] Ova vero ponit in aliqua re testea vel profunda, illa quoque ova pendent a nidi capite et sunt tot quot vas majus capitis feminae ab eis impregnatae possunt implere. Finduntur autem post dies L et exit ab eis parvum animal multipes, quod ambulat sicut aranea nec apparet membrorum ejus figura, sed tota ejus apparet forma. Propter debilitatem vero et parvitatem talia cito corrumpuntur. [ζ] Feminis, ut dictum est, accidit post partum quod stupefactae fiunt et undas non sentiunt nec de facili rem pedibus accipiunt. Earumque caro viscosa efficitur nec aliquid venantur et ideo moriuntur. Marium vero carnes durescunt et viscosantur. Itaque non vivit hoc animal duobus annis, hujus rei argumentum est, quod quando pariuntur parvi multipedes in vere et autumno, non invenitur fere aliquid de magnis, cum parum ante illud inveniretur multum ex eis. [η] Et dicitur, quod cum ovant, natant et mares ac feminae debilitantur intantum, ut a piscibus parvis comedantur et in cavernis facile deprehenduntur, quod tamen non accidit eis ante pullificationem. Hoc autem non accidit juvenibus et parvis, immo fortiores sunt magnis.
3. [θ] TC, 6, 43, 9-12*
[3] Ex libro de natura rerum. [θ] Polypi verso in terram capite coeunt, ova tam multa fecunditate faciunt, quod hominis occisi testa capi non possunt superque sedentes et incubantes quasi cancellatis brachiis cameram faciunt.