Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXVIII

De kolki

1. [α] Arist. HA, 501 a 21-24 MS*
[1] Aristoteles. [α] Kolki est marinum animal habens dentes acutos et etiam ponit unum super alium. Sic enim genus suum diversatur a generibus piscium, quia pisces habent quidam dentes acutos et non est in eis animal duas habens acies dentium.
2. [2] Actor. Kolki ipse est felcus, de quo dictum est paulo supra idemque vitulus marinus, de quo dicetur infra.
3. [β] TC, 6, 29*
[3] Ex libro de natura rerum [β] Kolki est animal in terra, sicut in mari manens : cartilaginosum habet corpus, ut sepia. Ossaque minus debito robusta : unde fit ut prae infirmitate crurium aliquando vix ambulare possit seque in pedibus sustentare. Ambulatio ergo ipsius est potius ex vigore spiritus et levitate corporis quam ex virtute. Dentes habet acutos valde, caudam parvam, ut cervus, renes ut vacca. Venter ejus sanguine caret, quia duae venae, quae ramificantur super renes, usque ad ventrem in eis non perveniunt. Cetera vero corporis membra sanguinem habent, qui nunquam ingelatur : hoc animal habet quatuor pedes et habent inflexiones digiti quinque in utroque pede : figuraque pedis est, ut cauda piscis. In aquis spirare non valet, dormit autem prope mare super terram ibique fetus suos parit duos aut tres. Transacto vero die XII post partum sequitur foetus matrem suam ad mare et hoc multotiens in die, ut aquis marinis assuescat. Hoc animal mammillas habet, unde foetus lactet. Vox ejus est sicut tauri maximeque cum interficitur, difficulter autem interimi potest, nisi cum malleis.