Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCV

De stella et sturione

1. [α] Plin. nat. 9, 183*
[1] Plinius libro IX. [α] Stellam in mari sapientia claros auctores video mirari : cujus figura haec est, parva ad modum caro intus : extra duriore callo, huic tam igneum fervorem esse tradunt, ut omnia in mari contacta adurat omnem cibum statim peragat.
2. [β] Plin. nat. 32, 45*
[2] Idem in libro XXXI. [β] Carnes autem marinae stellae contra marini draconis ictus valent appositae.
3. [γ] TC, 7, 73*
[δ] TC, 7, 70*
[3] Ex libro de natura rerum. [γ] Stella piscis est in mari occidentali, cujus figura est ad modum stellae : haec cum aliquod animal comederit, mox invenitur in ejus ventre durum, quasi bis coctus panis. [δ] Sturio est piscis magnus habitans in aquis fluvialibus, que magnae sunt et diffusae. Vivere diutius non potest in stagnis, nisi ad dulces fluviorum aquas transitum habuerit. Cibi parum aut nihil admittit in corpore. Cui quippe cibus in nutrimentum, sufficiens est ipsa sola aeris serena tranquilitas. Quapropter et modicum habet ventrem ac propemodum solidus in loco ventris, sicut in reliqua corporis parte. Habent intestina, licet parva respectu suae magnitudinis. Hepar vero satis magnum et adeo dulce, quod vix comedi sine stomachi abominatione possit. Unde ejus felle, quod contiguum est hepar fricari solet, ut excessus dulcoris in hepate temperetur excessu amaritudinis in felle. Ore caret et illa pars integra est, que in ceteris animalibus os occupare solet nec nisi modicum sub gutture foramen habet clausum, cum voluerit apertum aeris serenitati. Austro citius impinguescit, aquilone vero flante subsidet in profundis. Idem in lacte positus diu, sicut in aqua vivis.