Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXX

De halece

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 39*
[1] Isidorus. [α] Halec piscis est ad liquorem salsamentorum idoneus, unde et nuncupatus.
2. [2] Actor. Fertur autem halec ex puro aquae elemento vivere, sicut salamandra ex igne.
3. [β] Plin. nat. 31, 96*
[3] Plinius libro XXXIX. [β] Halece scabies pectoris sanatur infusa per cutem inscisam et contra canis morsus draconisve marini prodest.
4. [γ] TC, nat. 7, 5, 1-2*
[δ] TC, nat. 7, 5, 4-9*
[ε] TC, nat. 7, 5, 12-19*
[4] Ex libro de natura rerum[γ] Halec est piscis marinus admodum parvus in occiduo mari, quod mediterraneum est inter majorem Britanniam et Germaniam. [δ] Hoc ut unumquodque fere genus piscium marinorum habet tempus suum, in quo solo sit bonum, scilicet ab augusto usque ad decembrem ; qui cum recens captus fuerit delicatiorem cibum prebet. Salsus autem in usum hominum ultra quam alii pisces sanus durare potest. [ε] Omnium quoque fere piscium solus aqua vivit tantum. Nec nisi in aqua vivere potest. Nam statim, ut aeris serena contigerit, expirat. Nec ulla mora est inter contactum aeris et expirationem. Oculi ejus instar luminis de nocte lucent in mari, sed horum virtus cum ipso pisce moritur. Ubicumque super aquas in mari lumen vident, gregatim adnatant. Et hoc astu dum ad retia dictis temporibus alliciuntur quasi parati ad capiendum divino munere inusus hominum deducuntur. Hibernis autem temporibus secreto maris usque ad tempus debitum absconduntur et hoc circa Germaniam.