Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCIX

De uranoscopo et urtica et vulpe

1. [α] Plin. nat. 32, 69*
[1] Plinius libro XXXII. [α] Uranoscopus vocatur ab oculo quem habet in capite, a quo subter et supra intendit. Alio nomine gallio nuncupatur. Hujus fel cicatrices sanat et carnes oculorum supervacuas consumit, ut dicit Menander in comediis.
2. [β] Plin. nat. 9, 146-147*
[γ] Plin. nat. 9, 146*
[2] Idem in libro IX. [β] Urtica noctu vagatur noctuque mutatur. Carnosae frontis est : carne vescitur. Vis ejus pruritu mordax eademque quae terrestris urticae. Contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frontem suam spargit, complectens quem devoret. Alias marcenti similis : et jactari se passa fluctu alge vice, contractos pisces contrituque petrae scalpentes pruritum invadit. Eademque noctu pectines et echinos perquirit. Cum autem admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. Tacta uredinem mittit : paululumque si fuerit intervalli absconditur. Ora ei radices esse traduntur et excrementa per summa tenui fistula reddi. [γ] Et his ergo inesse sensum arbitror, qui nec animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex utroque naturam habent, urticis dico et spongiis.
3. [δ] Arist. HA, 531 a 31 - b 7 MS*
[3] Aristoteles. [δ] Animal genus, quod graece dicitur akalabia et creditur esse urtica maris, est jungens alias inurens per se. Nec habent testam, sed ejus curatio est sicut carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropinquat manibus et applicatur lapidibus cum suis pedibus, sicut animal multorum pedum. Et forte tumescit corpus ejus quando applicatur alicui rei. Habet autem orificium in medio corporis ejus et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis et comedit tricium et pecten, id est plais. Nec in ejus corpore superfluitas invenitur omnino et in hoc assimilatur arboribus.
4. [ε] Plin. nat. 9, 145*
[4] Plinius libro IX. [ε] Vulpes marinae in periculo capturae glutiunt non tantum hamum, sed amplius usque ad infirma lineae, que facile prerodant.
5. [5] Actor. Haec de piscibus dicta sunt, qui pure naturam ac speciem piscis habent.