Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXIII

De locusta

1. [α] TC, 7, 45*
[1] Physiologus. [α] Locusta marina juxta Plinium quatuor habet cubitos in longitudine, hyeme leditur, autumno et vere pinguescit et plenilunio magis.
2. [β] Plin. nat. 9, 95*
[γ] Plin. nat. 9, 96*
[δ] Plin. nat. 9, 185*
[2] Plinius libro IX. [β] Locustae pisces crusta fragili muniuntur. In eo genere, quod caret sanguine, latent mensibus quinis. Similiter et cancri, qui eodem tempore occultantur. Et ambo veris principio senectutem more anguium exuunt, renovatione tergorum. Ceterum in undis, natant, locustae reptantium more fluitant. Si nullus ingruat metus, recto meatu cornibus, quae sunt rotunditate praepilata ad latera porrectis et eisdem erectis, pavore oblique in latera procedunt. Cornibus inter se dimicant. Unum haec animalium, nisi vivum aqua ferventi incoquatur, fluida carne non habet callum. [γ] Vivunt autem hujusmodi locustae in petrosis locis. In indico mari locustae quaterna cubita implent. [δ] Polypum intantum locusta pavet, ut si juxta viderit, omnino moriatur. Locustam quoque conger inimicus lacerat.
3. [δ] ?*
[ε] Arist. HA, 527 a 4-6 MS*
[3] Ex libro de natura rerum. Locusta fluvialis econtrario, quam locusta campestris pedes anteriores habet longiores [ε] nec ruminat, in anteriori parte, sicut animalia cetera, sed ad posterius, scilicet in extremo stomachi sui, cum dentibus in ventre sibi haerentibus.