Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXIV

De mure ac musculo et mustela

1. [α] TC, 7, 55, 10-13*
[1] Plinius libro IX. [α] Mus marinus ad terram exit ibique fossam faciens ova parit ac rursus terra obruit. Post XXX vero diem rediens, iterum fossam aperit et foetus in aquam ducit. Horum foetus inter initia visu carent, sicut foetus omnium fere aquatilium.
2. [β] Isid. orig. 12, 6, 6*
[2] Isidorus. [β] Musculus dictus est, eo quod sit balenae masculus. Ejus enim coitu hec belua concipere perhibetur. Sunt autem musculi cochleae quorum lacte concipiunt ostreae.
3. [γ] Plin. nat. 9, 186*
[3] Plinius libro IX. [γ] Amicitiae sunt exempla musculus et balena. Quandoque praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculis, infestantia magnitudinem in vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
4. [δ] Plin. nat. 11, 165*
[4] Idem in libro XI. [δ] Musculus marinus, quae balenam antecedit, nullos habet dentes, sed pro his setas intus, ob id etiam hirsutam dicunt appellatam.
5. [ε] Plin. nat. 9, 63*
[5] Idem in libro IX. [ε] Mustelae pisces mense deputantur, quas inter alpes lacus Rhethe bigrantinus aemulas murenis generat.
6. [ζ] Arist. HA, 565 b 23-27 MS*
[6] Aristoteles. [ζ] Mustela, sicut delphinus et foca vivos foetus de corpore suo edunt et cum partus ediderint, si erga suos catulos insidias quemquam moliri praesenserint, ipsos tuentur, aetatis tenere pavorem affectu materno comprimunt oraque aperiunt et innoxio dente partus suos suspendunt. Interno quoque corpore recipere ac genitali alvo feruntur abscondere, donec illos ad securitatem deferant aut sui corporis objectu defendant.