Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XLIX

De echenei vel echino

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 34*
[1] Isidorus. [α] Echeneis parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit ex eo quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae. Navis tamen radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo : hunc Latini remoram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia ipsa.
2. [β] Plin. nat. 9, 79*
[γ] Plin. nat. 9, 80*
[2] Plinius libro IX. [β] Echenei carinis adherente naves tardius ire creduntur, inde nomine imposito. Quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et judiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium, tamen in cibos non admittitur. [γ] Mucianus dicit hunc esse muricem purpura latiorem nec asperso ore nec rotundo nec in angulis prodeunte rostro, sed concha simplice in utroque latere sese colligente. Trebius Niger dicit eum pedalem esse et crassitudine quinque cubitorum, naves morari. Hanc quoque vim esse illius in sale servati, ut aurum quod in altissimos puteos deciderit, admotus extrahat, documentum immensum et occultum potentia semetipsam vincente natura.
3. [δ] Plin. nat. 32, 3-5*
[3] Idem in libro XXXII. [δ] Heu vanitas humana cum illa rostra navium aere ferroque ad ictus armata, semipedalis pisciculus inhibere possit ac tenere devincta : fertur tenuisse pretoriam navem Antonii properantis circumire suos et exhortari, donec transiret in aliam. Itaque caesariana classis impetu majore protinus eum pertransiit. Tenuit etiam navem Gaii principis. Quidamque exilientes de navi invenerunt gubernaculo adherentem pisciculum, ostenderunt Gaio indignanti hoc fuisse, quod retineret ipsum, cum quadringentorum incederet obsequio remigum. Qui tunc eum postea viderunt, limaci magnae similem dixerunt.
4. [ε] Plin. nat. 9, 79*
[4] Idem in libro IX. [ε] Hunc arbitratur Aristoteles pedes habere, ita posita pinnarum similitudine.
5. [ζ] Arist. HA, 505 b 20-24 MS*
[5] Aristoteles. [ζ] Piscis parvus in mari, prohibet navem recedere potentia naturali pluresque homines ipso utuntur in multos ad odium et amorem. Alae illius assimilantur pedibus, nam revera pedes non habet.