CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXLIV

De ipsorum ovatione

1. [α] Arist. HA, 567 a 28 MS1sourceset non inveniuntur ova in piscibus, nisi in his, que coeunt. Et forte inveniuntur sine coitu, et hoc cognoscitur ex piscibus fluvialibus.
[β] Arist. HA, 567 b 1-7 MS2sourcesEt maior pars ovorum, sicut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampna<n>tur in humido et non salvantur ex eis, nisi que ovantur in locis, ubi eicitur fetus ; quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur. Et non fuerit fetus ex ovis, nisi ex eis, super que mas eiecit suum sperma. Et quando ovaverit femina, sequitur eam mas et super sua ova eiciet sperma ; quod vero tangetur [animali] <ab> ipsius spermate, fiet piscis parvus.
[γ] Arist. HA, 568 b 13-17 MS3sourcesEt ubi pullificant, et manet mas in loco, ubi ovat femina multa ova, custodiens ova, et femina vagatur. Et masculus lemoz manet quadraginta dies aut quinquaginta super sua ova, quoniam non comp[e]lentur cito suo ova, que fiunt ex suis ovis.
[δ] Arist. HA, 568 a 30 MS4sourcesEx illa via extrahit mas sperma et femina ova, et ova, que tanguntur a spermate, cito aparent magis alba post unum diem, et post modicum tempus apparent in eis oculi piscium.
[ε] Arist. HA, 569 a 1- MS5sourcesEt ma<i>or pars ovorum dampnatur, quoniam femina ovat vagando, et illa ova, que exeunt in cursu, aqua dampnantur, nisi cadant in aliquam materiam.
[ζ] Arist. HA, 505 b 3 MS6sourcesOmnes ergo pisces corticales squamosi ovant et omnes celiti generant animal preterquam rana.
[1] Aristoteles. [α] Ova non inveniuntur in piscibus nisi in his qui coeunt et quandoque sine coitu inveniuntur, ut in fluvialibus. [β] Majorque pars ovorum, ut dicitur, a femina transglutitur. Ova multa in humido damnantur nec salvantur ex eis nisi quae ovantur in locis ubi fetus ejicitur. Sed nec ex ovis foetus fit, nisi ex eis super quae mas sperma suum ejicit. Cum autem ovaverit femina, sequitur eam mas et super ova ejicit sperma quodque ab ipso spermate tangitur, piscis parvus efficitur. [γ] Mas piscis manet in loco, ubi ovat femina, ova multa custodiens dum vagatur femina, masculus <leginoc,longuior?> manet XL vel L diebus super ova sua, quia non cito complentur nec pisces qui ex eis fiunt. [δ] Ova omnia quae tanguntur ex spermate cito apparent magis alba post diem unum et post tempus modicum apparent in eis oculi piscium. [ε] Major pars ovorum damnatur cum femina ovat vagando. Illa quoque ova quae exeunt in cursu aque damnantur nisi cadant in aliquam materiam. [ζ] Omnes pisces corticales id est squamosi ovant. Vulpes marinae ac tortucae, quae dicuntur leves, habent ova in medo matricis, sicut canes marini. Ova piscium non sunt duorum colorum separatorum, albi scilicet et citrini, sed unius coloris quasi ex utroque mixti. Nec sunt completa sicut avium, sed incompleta, quia recipiunt crementum. Itaque pisces ejiciunt ova incompleta, praeter unum qui dicitur rana. Complentur autem extra et hujus causa est, quia pisces multorum sunt ovorum. Ideoque natura propter multitudinem eorum contradicit extrinsece corruptioni. Et quaedam genera piscium crescunt antequam ovent, ut genus quod dicitur aculeus ovaque hujusmodi generis magna sunt, quia natura quanto diminuit in multitudine, tanto augmentat in magnitudine. Pisces enim animalia generantes, prius ovant interius. Omnesque pisces ovant praeter cheleon qui generat animal, qui etiam primo ovat in se. Errant vero qui fingunt quod feminae piscium transglutiunt ova marium, quia in eodem tempore invenitur sperma in maribus et ova in feminis. Crementum quoque spermatis maris et feminae est in eodem tempore nec ovant feminae subito, sed successive nec mares ejiciunt sperma subito, sed successive : consumitur autem sperma marium cum ovis feminarum. Generatio Malaciae ut sepiae ac similis et animalis testae mollis, ut karabi, custodiunt ova tantummodo. Malacia ovat extra et mas ejicit super feminas sperma, sicut mares piscium super ova. Ova piscium in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam vero paulo tardius femina, ut dictum est, ovante, subito mas sequitur ova et ejicit sperma super illa, ut fiant animalia. Ex masculo enim est primus motus. Itaque complementum ovorum avium et piscium non erit nisi ex maribus, sed avium intra piscium extra, ratione predicta. Malaciae ac mollis testae non faciunt, nisi duo ova in aestate, quia matrix in eis in duo divisa est. Pullus sepiae continuus est cum ovo in anterioris corporis parte. Nec potest aliter esse, anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt cheleti quidem ovat intra ovum unum completum et parit extra. Alii vero pisces ovant extra ova incompleta, praeter ranam marinam, quae ovat extra unum ovum completum tantum et est durae testae propter salutem, qua exterius indiget. Hujus causa est natura corporis, quia caput ejus est in quantitate multiplex ad suum corpus et est spinosum ideoque non recipit pullos suos in ultimo. Ova haec post parvitatem cito crescunt, sicut vermes qui generantur ab animali parvo valde : deinde crescunt per se. Crescunt autem propter calorem spermaticum, quia superfluitas haec similis est fermento.

Notes de source :

1. et non inveniuntur ova in piscibus, nisi in his, que coeunt. Et forte inveniuntur sine coitu, et hoc cognoscitur ex piscibus fluvialibus. | 

2. Et maior pars ovorum, sicut dicitur, transgluttitur a femina, et multa ova dampna<n>tur in humido et non salvantur ex eis, nisi que ovantur in locis, ubi eicitur fetus ; quoniam si omnes salvarentur, nimium multiplicarentur. Et non fuerit fetus ex ovis, nisi ex eis, super que mas eiecit suum sperma. Et quando ovaverit femina, sequitur eam mas et super sua ova eiciet sperma ; quod vero tangetur [animali] <ab> ipsius spermate, fiet piscis parvus. | 

3. Et ubi pullificant, et manet mas in loco, ubi ovat femina multa ova, custodiens ova, et femina vagatur. Et masculus lemoz manet quadraginta dies aut quinquaginta super sua ova, quoniam non comp[e]lentur cito suo ova, que fiunt ex suis ovis. | 

4. Ex illa via extrahit mas sperma et femina ova, et ova, que tanguntur a spermate, cito aparent magis alba post unum diem, et post modicum tempus apparent in eis oculi piscium. | 

5. Et ma<i>or pars ovorum dampnatur, quoniam femina ovat vagando, et illa ova, que exeunt in cursu, aqua dampnantur, nisi cadant in aliquam materiam. | 

6. Omnes ergo pisces corticales squamosi ovant et omnes celiti generant animal preterquam rana.